Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris, scilicet ut odisti clavis et grata sigilla pudico; paucis ostendi gemis et communia laudas, non ita nutritus, fuge quo descendere gestis. non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi? quid volui?” dices, ubi quis in breve te cogi, cum plenus languet amator. Quod si non odio peccantis desipit augur, carus eris Romae, donec te deserat contrectatus ubi manibus sordeseere volgi coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam. ridebit monitor non exauditus, ut ille qui male parentem in rupes protrusit iratus: quis enim invitum servare laboret? hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem occupet extremis in vicis balba Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris, me libertino natum patre et in tenui re maiores pinnas nido extendisse loqueris, ut quantum generi demas virtutibus addas; me primis urbis belli placuisse domique, corporis exigui, praecanum. solibus aptum, irasci celerem, tamen ut placabilis essem. forte meum si quis te percontabitur aevum, me quater undenos sciat implevisse Decembris, collegam Lepidum quo duxit