‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti responde, quibus amissas reparare queam res artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso non satis est Ithacam revehi patriosque penatis adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’ quando pauperiem missis ambagibus horres, accipe qua ratione queas ditescere. turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma et quoscumque feret cultus tibi fundus honores ante Larem gustet venerabilior Lare dives. qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’ ‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo; et quondam maiora tuli. tu protinus, unde divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’ ‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas. magna minorve foro si res certabitur olim, vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro qui meliorem audax vocet in ius, illius esto defensor; fama civem causaque priorem sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. “Quinte” puta aut “Publi” — gaudent praenomine molles auriculae — “tibi me virtus tua fecit amicum. ius anceps novi, causas defendere possum; eripiet quivis oculos citius mihi quam te contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, persta atque obdura: seu rubra canicula findet infantis statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpes. “nonne vides” aliquis cubito stantem prope tangens inquiet, “ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?” plures adnabunt thynni et cetaria crescent. sicui praeterea validus male filius in re praeclara sublatus aletur, ne manifestum caelibis obsequium nudet te, leniter in spem adrepe officiosus, ut et scribare secundus heres et, siquis casus puerum egerit Orco, in vacuum venias: perraro haec alea fallit. qui testamentum tradet tibi cumque legendum, abnuere et tabulas a te removere memento, sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo cera velit versu; solus multisne coheres, veloci percurre oculo. plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem captatorque dabit risus Nasica Corano.’ ‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’ ‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’ ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’ ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto demissum genus Aenea, tellure marique magnus erit, forti nubet procera Corano filia Nasicae, metuentis reddere soldum. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque ut legat orabit; multum Nasica negatas accipiet tandem et tacitus leget invenietque nil sibi legatum praeter plorare suisque. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa libertusve senem delirum temperet, illis accedas socius: laudes, lauderis ut absens. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum expugnare caput. scribet mala carmina vecors: laudato. scortator erit: cave te roget; ultro Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne perduci poterit tam frugi tamque pudica, quam nequiere proci recto depellere cursu?’ ‘venit enim magnum donandi parca iuventus nec tantum Veneris quantum studiosa culinae. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis ex testamento sic est elata: cadaver unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, scilicet elabi si posset mortua; credo, quod nimium institerat viventi. cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti. obsequio grassare; mone, si increbruit aura, cautus uti velet carum caput; extrahe turba oppositis umeris; aurem substringe loquaci. inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’ ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge: crescentem tumidis infla sermonibus utrem. cum te servitio longo curaque levarit, et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes” audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?” sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus egregie factum laudet vicinia. siquis forte coheredum senior male tussiet, huic tu dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’