Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur collisis corporibus vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus: maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta. Unum est, quod habet lacrimae papaveris p. )-(. zz. acori, malabathrimalobathri p. )-(. v. iridis illyricae, gummi, singulorum p. )-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum p. )-(. IV. petroselini p. )-(. IV. zz. trifolii p. )-(. v. casiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi, singulorum p. )-(. V. zz. styracis p. )-(. v. zz. myrrhae, opopanacis, nardi syri, turis masculi, hypocistidis succi, singulorum p. )-(. VI. castorei p. )-(. VI. costi, piperis albi, galbani, resinae terebinthinae, croci, floris junci rotundi, singulorum p. )-(. VI. zz. dulcis radicis p. )-(. VIII. zz. quae vel melle vel passo excipiuntur. Alterum quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse, atque AMBROSIAM nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum p. )-(. v. piperis albi p. )-(. z. floris junci rotundi p. )-(. II. cinnamomi p. )-(. III. casiae nigrae p. )-(. IV. croci cilicii p. )-(. IV. z. myrrhae, quam σταχτήν nominant, p. )-(. V. nardi indici p. )-(. V. z. quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur Nobilissimum autem est Mithridatissillssilis, polii, piperis longi, singulorum p. )-(. VI. styracis p. )-(. v. z. castorei, turis, hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, singulorum p. )-(. VI. malabathri folii p. )-(. VI. floris junci rotundi, resinae terebinthinae, galbani, dauci cretici seminis, singulorum p. )-(. VI. z. nardi, opobalsami, singulorum p. )-(. VI. z. thlaspis p. )-(. v. zz. radicis ponticae p. )-(. VII. croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum p. )-(. VIII. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus vnenumvenenum, quod magnitudinem nucis graecae impleat, ex vino datur: in ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod aegyptiae fabae, vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.