Sí quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost. íd ego expérior, cui múlta in unúm locum cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul: multiplex aerumna me exercitam habet, paupértas, pavór territát mentem ánimi, neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum. ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio. Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur? In his dictust locis habitare mihi Periphanes. Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit. Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet. Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius. éstne ea an nón east quam animus retur meus? Di boni, visitavi antidhac? Certo eást quam in Épidauro paupérculam memini cómprimere. Plane hícine est, qui mihi in Épidauro primús pudicitiam pépulit. Quaé meo compréssu peperit fíliam quam dómi nunc habeo. quíd si adeam— Hau scio án congrediar— Si haéc east. Si is ést homo, sicut ánni multi dúbia dant. Lónga dies meum incértat animum. sín east quam incerte aútumo, hánc congrediar ástu. Múliebris adhibenda míhi malitia nunc est. Cómpellabo. Orátionis áciem contra cónferam. Salva sis. Salutem accipio mi et meis. Quid ceterum? Salvos sis: quod credidisti reddo. Haud accuso fidem. novin ego te? Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris. Vbi te visitavi? Inique iniuriu'siniurius es. Quid iam? Quia tuae memoriae interpretari me aequom censes. Commode fabulata es. Mira memoras. Te memini— Em istuc rectius. Meministin— Memini id quod memini. At in Epidauro— Ah, guttula pectus ardens mi aspersisti. Virgini pauperculae, tuaeque matri me levare paupertatem? Tun is es, qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem? Ego sum. salve. Salva sum, quia te esse salvom sentio. Cedo manum. Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem mulierem retines. Quid est quod voltus turbatust tuos? Filiam quam ex te suscepi— Quid eam? Eductam perdidi. hostium est potita. Habe animum lenem et tranquillum. tace. domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi, ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter accuravit, utut ad alias res est impense inprobus. Fac videam, si mea, si salva mihi sit. Eho, istinc, Canthara, iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam, ut suam videat matrem. Remigrat animus nunc demum mihi.