Sic alterna duces bellorum vulnera passos In Macetum terras, miscens adversa secundis, Servavit fortuna pares. Iam sparserat Aemo Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo: Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis, Quique colit primus ducentem tempora Ianum. Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris, Consul uterque vagos belli per munia Patres Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes Romanos cepit proceres: secretaque rerum Hospes in externis audivit curia tectis. Nam quis castra vocet tot strictas iure secures, Tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo, Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse. Ut primum moestum tenuere silentia coetum, Lentulus excelsa sublimis sede profatur: Indole si dignum Latia, si sanguine prisco Robur inest animis, non qua tellure coacti, Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis, Cernite: sed vestrae faciem cognoscite turbae: Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres, Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum. Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae, Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur, Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo, Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo Mutato sua iura solo. Moerentia tecta Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes, Clausaque iustitio tristi fora. Curia solos Illa videt Patres, plena quos urbe fugavit. Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est. Ignaros scelerum, longaque in pace quietos Bellorum primus sparsi furor: omnia rursus Membra loco redeunt. En, totis viribus orbis Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis Obrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvis Curio Caesarei cecidit pars magna senatus. Tollite signa, duces: fatorum impellite cursum: Spem vestram praestate deis fortunaque tantos Det nobis animos, quantos fugientibus hostem Caussa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno: Vos, quorum finem non est sensura potestas, Consulite in medium, Patres, Magnumque iubete Esse ducem. Laeto nomen clamore senatus Excipit: et Magno fatum patriaeque suumque Imposuit. Tunc in reges populosque merentes Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus Taygeti: fama veteres laudantur Athenae: Massiliaeque suae donatur libera Phocis. Tunc Sadalen, fortemque Cotyn, fidumque per arma Deiotarum, et gelidae dominum Rhasipolin orae Collaudant: Libyamque iubent auctore senatu Sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata! En tibi, non fidae gentis dignissime regno, Fortunae, Ptolemaee, pudor, crimenque deorum, Cingere Pellaeo pressos diademate crines Permissum. Saevum in populos puer accipis ensem: Atque utinam in populos! Donata est regia Lagi; Accessit Magni iugulus: regnumque sorori Ereptum est, soceroque nefas. Iam turba soluto Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque Casibus incertis et caeca sorte pararent, Solus in ancipites metuit descendere Martis Appius eventus: finemque expromere rerum Sollicitat superos, multosque obducta per annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. Hesperio tantum, quantum submotus Eoo Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle, Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae. Hoc solum fluctu terras mergente cacumen Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris. Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas. Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus, Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret. Ut vidit Paean vastos telluris hiatus Divinam spirare fidem, ventosque loquaces Exhalare solum, sacris se condidit antris, Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo. Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum Dignatur caecas inclusum habitare cavernas? Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum? Forsan terris inserta regendis, Aere libratum vacuo quae sustinet orbem, Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti. Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen, Humanam feriens animam sonat, oraque vatis Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam Undat apex: Campana fremens ceu saxa vaporat Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus. Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum Numen ab humani solum se labe furoris Vindicat. Haud illic tacito mala vota susurro Concipiunt. Nam, fixa canens mutandaque nulli, Mortales optare vetat: iustisque benignus Saepe dedit sedem totas mutantibus urbes, Ut Tyriis: dedit ille minas impellere belli, Ut Salaminiacum meminit mare: sustulit iras Telluris sterilis, monstrato fine: resolvit Aera tabificum. Non ullo saecula dono Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes Quod siluit, postquam rege timuere futura, Et superos vetuere loqui. Nec, voce negata, Cirrhaeae moerent vates; templique fruuntur Iustitio. Nam si qua deus sub pectora venit, Numinis aut poena est mors immatura recepti, Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furoris Compages humana labat, pulsusque deorum Concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo Immotos tripodas vastaeque silentia rupis Appius Hesperii scrutator ad ultima fati Sollicitat. Iussus sedes laxare verendas Antistes, pavidamque deis immittere vatem, Castalios circum latices nemorumque recessus Phemonoen errore vagam curisque vacantem Corripuit, cogitque fores irrumpere templi. Limine terrifico metuens consistere Phoebas, Absterrere ducem noscendi ardore futura Cassa fraude parat. Quid spes, ait, improba veri Te, Romane, trahit? Muto Parnasus hiatu Conticuit, pressitque deum: seu spiritus istas Destitit fauces, mundique in devia versum Duxit iter: seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam: seu sponte deorum Cirrha silet, fatique sat est arcana futuri Carmine longaevae vobis commissa Sibyllae: Seu Paean, solitus templis arcere nocentes, Ora quibus solvat, nostro non invenit aevo. Virginei patuere doli, fecitque negatis Numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro. Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos Impulit. Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem. Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant. Sentit tripodas cessare, furensque Appius: Et nobis meritas dabis, impia, poenas, Et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris, Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu Desinis ipsa loqui. Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati: tandemque potitus Pectore Cirrhaeo, non umquam plenior artus Phoebados irrupit Paean: mentemque priorem Expulit, atque hominem toto sibi cedere iussit Pectore. Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens. Nec verbere solo Uteris et stimulis, flammasque in viscera mergis: Accipit et fraenos: nec tantum prodere vati, Quantum scire, licet. Venit aetas omnis in unam Congeriem: miserumque premunt tot saecula pectus. Tanta patet rerum series, atque omne futurum Nititur in lucem: vocemque petentia fata Luctantur: non prima dies, non ultima mundi, Non modus Oceani, numerus non deerat arenae. Talis in Euboico vates Cumana recessu, Indignata suum multis servire furorem Gentibus, ex tanta fatorum strage superba Excerpsit Romana manu. Sic plena laborat Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti Castalia tellure dei, vix invenit, Appi, Inter fata diu quaerens tam magna latentem. Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura: tunc moestus vastis ululatus in antris, Extremaeque sonant, domita iam virgine, voces: Effugis ingentes, tanti discriminis expers, Bellorum, o Romane, minas: solusque quietem Euboici vasta lateris convalle tenebis. Caetera suppressit, faucesque obstruxit Apollo. Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times? An nondum numina tantum Decrevere nefas? et adhuc dubitantibus astris Pompeii damnare caput, tot fata tenentur? Vindicis an gladii facinus, poenasque furoris, Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos, Ut peragat fortuna, taces? Tunc pectore vatis Impactae cessere fores, expulsaque templis Prosiluit. Perstat rabies; nec cuncta locutae, Quem non emisit, superest deus. Illa feroces Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci: Stat numquam facies: rubor igneus inficit ora, Liventesque genas: nec, qui solet esse timenti, Terribilis sed pallor inest: nec fessa quiescunt Corda; sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus Rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem. Dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur Ad vulgare iubar, mediae venere tenebrae. Immisit Stygiam Paean in viscera Lethen, Quae raperet secreta deum. Tunc pectore verum Fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura: Vixque refecta cadit. Nec te vicinia leti Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi: Iure sed incerto mundi, subsidere regnum Chalcidos Euboicae, vana spe rapte, parabas. Heu demens, nullum belli sentire fragorem, Tot mundi caruisse malis, praestare deorum Excepta quis morte potest? Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim. Interea domitis Caesar remeabat Iberis, Victrices aquilas alium laturus in orbem: Cum prope fatorum tantos per prospera cursus Avertere dei. Nullo nam Marte subactus, Intra castrorum timuit tentoria ductor Perdere successus scelerum: cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem: seu moesto classica paullum Intermissa sono, claususque et frigidus ensis Expulerat belli furias: seu praemia miles Dum maiora petit, damnat caussamque ducemque, Et scelere imbutos etiamnunc venditat enses. Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est, Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta Despiceret, staretque super titubantia fultus: Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat, Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses. Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tecto Ira latens: nam quae dubias constringere mentes Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, Seque putat solum regnorum iniusta gravari, Haud retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax Turba suos. Quidquid multis peccatur, inultum est. Effudere minas: Liceat discedere, Caesar, A rabie scelerum. Quaeris terraque marique His ferrum iugulis, animasque effundere viles Quolibet hoste paras. Partem tibi Gallia nostri Eripuit: partem duris Hispania bellis: Pars iacet Hesperia: totoque exercitus orbe Te vincente perit. Terris fudisse cruorem Quid iuvat Arctois, Rhodano Rhenoque subactis? Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti. Cepimus expulso patriae cum tecta senatu, Quos hominum, vel quos licuit spoliare deorum? Imus in omne nefas, manibus ferroque nocentes, Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis? Quid satis est, si Roma parum? Iam respice canos, Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos. Usus abit vitae, bellis consumsimus aevum: Ad mortem dimitte senes. En, improba vota! Non duro liceat morientia cespite membra Ponere, non anima glebam fugiente ferire, Atque oculos morti clausuram quaerere dextram Coniugis illabi lacrimis, unique paratum Scire rogum. Liceat morbis finire senectam. Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum. Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur, Spe trahis? Usque adeo soli civilibus armis Nescimus cuius sceleris sit maxima merces? Nil actum est bellis, si nondum comperit, istas Omnia posse manus. Nec fas nec vincula iuris Hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat, aequat. Adde, quod ingrato meritorum iudice virtus Nostra perit. Quidquid gerimus, fortuna vocatur. Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum Obsequium speres: irato milite, Caesar, Pax erit. Haec fatus, totis discurrere castris Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu. Sic eat, o superi! quando pietasque fidesque Destituunt, moresque malos sperare relictum est, Finem civili faciat discordia bello. Quem non ille ducem potuit terrere tumultus? Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar, Fortunamque suam per summa pericula gaudens Exercere, venit: nec, dum desaeviat ira, Expectat; medios properat tentare furores. Non illis urbes spoliandaque templa negasset, Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus, Passurasque infanda nurus. Vult omnia certe A se saeva peti, vult praemia Martis amari: Militia indomiti tantum mens sana timetur. Non pudet heu, Caesar, soli tibi bella placere Iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit Sanguinis? his ferri grave ins erit ipse per omne Fasque nefasque rues Lassare, et disce sine armis Posse pati: liceat scelerum tibi ponere finem. Saeve, quid insequeris quid iam nolentibus instas? Bellum te civile fugit. Stetit aggere fulti Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri Non metuens: atque haec ira dictante profatur: Qui modo in absentem vultu dextraque furebas, Miles, habes nudum promtumque ad vulnera pectus. Hic fuge, si belli finis placet, ense relicto. Detegit imbelles animos nil fortiter ausa Seditio, tantumque fugam meditata iuventus, Ac ducis invicti rebus lassata secundis. Vadite, meque meis ad bella relinquite fatis: Invenient haec arma manus, vobisque repulsis Tot reddet Fortuna viros, quot tela vacabunt. Anne fugam Magni tanta cum classe sequuntur Hesperiae gentes, nobis victoria turbam Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli Auferat et, vestri rapta mercede laboris, Lauriferos nullo comitetur vulnere currus? Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos. Caesaris an cursus vestrae sentire putatis Damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur Flumina, quos miscent pelago, subducere fontes, Non magis ablatis umquam descenderet aequor, Quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis Ulla dedisse mihi? Numquam sic cura deorum Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti Fata vacent. Procerum motus haec cuncta sequuntur. Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi Horror et Arctoi nostro sub nomine miles, Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis, Cum duce praelato terras atque aequora lustrat. Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit, Nec Pompeianis tradit sua partibus arma, Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto Curae castra deis, qui me committere tantis Non nisi mutato voluerunt milite bellis. Heu, quantum Fortuna humeris iam pondera fessis Amolitur onus! sperantes omnia dextras Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis. Iam certe mihi bella geram: discedite castris, Tradite nostra viris ignavi signa Quirites. At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra, Infidumque caput feriendaque tendite colla. Et tu, quo solo stabunt iam robore castra, Tiro rudis, specta poenas, et disce ferire, Disce mori. Tremuit saeva sub voce minantis Vulgus iners: unumque caput tam magna iuventus Privatum factura timet: velut ensibus ipsis Imperet, invito moturus milite ferrum. Ipse pavet, ne tela sibi dextraeque negentur Ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit enses. Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes, Atque perire timet; tam diro foederis ictu Parta quies, poenaque redit placata iuventus. Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris, Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus, Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae, Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus Montibus: Ausoniam qua torquens frugifer oram, Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro Appulus Hadriacas exit Garganus in undas. Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam, Iam doctam servire togae: populoque precanti Scilicet indulgens, summum dictator honorem Contigit, et laetos fecit se console fastos. Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto Mentimur dominis, haec primum reperit aetas, Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset, Ausonias voluit gladiis miscere secures. Addidit et fasces aquilis, et nomen inane Imperii rapiens, signavit tempora digna Moesta nota. Nam quo melius Pharsalicus annus Consule notus erit? Fingit solemnis Campus, Et non admissae dirimit suffragia plebis, Decantatque tribus, et vana versat in urna. Nec coelum servare licet: tonat augure surdo, Et laetae iurantur aves, bubone sinistro. Inde perit primum quondam veneranda potestas Iuris inops: careat tantum ne nomine tempus, Menstruus in fastos distinguit saecula consul. Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, Vidit flammifera confectas nocte Latinas. Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae, Ocior et coeli flammis et tigride foeta Transcurrit; curvique tenens Minoia tecta Brundusii, clausas ventis brumalibus undas Invenit, et pavidas hiberno sidere classes. Turpe duci visum, rapiendi tempora belli In segnes exisse moras, portuque teneri, Dum pateat tutum vel non felicibus aequor. Expertes animos pelagi sic robore complet: Fortius hiberni flatus, coelumque fretumque Cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos Perfida nubiferi vetat inconstantia veris. Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi. Hic utinam summi curvet carchesia mali, Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet, Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto Languida iactatis comprendant carbasa remis: Rumpite, quae retinent felices vincula proras. Iamdudum nubes et saevas perdimus undas. Sidera prima poli, Phoebo labente sub undas, Exierant, et luna suas iam fecerat umbras, Cum pariter solvere rates, totosque rudentes Laxavere sinus: et flexo navita cornu Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens Suppara velorum perituras colligit auras. Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem: terraque relicta, Non valet ipsa sequi puppes, quae vexerat aura. Aequora lenta iacent, alto torpore ligata. Pigrius immotis haesere paludibus undae. Sic stat iners Scythicas adstringens Bosporus undas, Cum, glacie retinente, fretum non impulit Ister, Immensumque gelu tegitur mare: comprimit unda, Deprendit quascunque rates: nec pervia velis Aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi. Saeva quies pelagi, moestoque ignava profundo Stagna iacentis aquae: veluti deserta rigente Aequora natura cessant, pontusque vetustas Oblitus servare vices, non commeat aestu, Non horrore tremit, non solis imagine vibrat Casibus innumeris fixae patuere carinae, Illinc infestae classes et inertia tonsis Aequora moturae; gravis hinc languore profundi Obsessis ventura fames. Nova vota timori Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari Ventorum vires, dum se torpentibus unda Excutiat stagnis, et sit mare. Nubila nusquam Undarumque minae: coelo languente fretoque, Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata, Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis. Inde rapi coepere rates, atque aequora classem Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas. Prima duces vidit iunctis consistere castris Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus Circueunt ripis. Apso gestare carinas Caussa palus, leni quam fallens egerit unda. At Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae Praecipitant: neuter longo se gurgite lassat, Sed minimum terrae, vicino litore, novit. Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae Composuit: miserique fuit spes irrita mundi Posse duces parva campi statione diremtos Admotum damnare nefas. Nam cernere vultus Et voces audire datur: multosque per annos Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis, Te nisi Niliaca propias non vidit arena. Caesaris adtonitam miscenda ad proelia mentem Ferre moras scelerum partes iussere relictae. Ductor erat cunctis audax Antonius armis, Iam tunc civili meditatus Leucada bello. Illum saepe minis Caesar precibusque morantem Evocat: O mundi tantorum caussa malorum, Quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu Acta meo: summam rapti per prospera belli Te poscit Fortuna manum. Num rupta vadosis Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu? Numquid inexperto tua credimus arma profundo, Inque novos traheris casus? Ignave, venire Te Caesar, non ire, iubet. Prior ipse per hostes Percussi medias alieni iuris arenas. Tui mea castra times? Pereuntia tempora fati Conqueror: in ventos impendo vota, fretumque. Ne retine dubium cupientes ire per aequor: Si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus Naufragio venisse volet. Iam voce doloris Utendum est: non ex aequo divisimus orbem. Epirum Caesarque tenet totusque senatus: Ausoniam tu solus habes. His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo: fluctusque verendos Classibus, exigua sperat superare carina. Solverat armorum fessas nox languida curas: Parta quies miseris, in quorum pectora somno Dat vires fortuna minor. Iam castra silebant; Tertia iam vigiles commoverat hora secundos: Caesar sollicito per vasta silentia gressu Vix famulis audenda parat: cunctisque relictis, Sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam Egressus, vigilum somno cedentis membra Transsiluit, questus tacite quod fallere posset. Litora curva legit, primisque invenit in undis Rupibus exesis haerentem fune carinam. Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo. Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum Limina commovit. Molli consurgit Amyclas, Quem dabat alga, toro. Quisnam mea nafragus, inquit, Tecta petit? aut quem nostrae Fortuna coegit Auxilium sperare casae? Sic fatus, ab alto Aggere iam tepidae sublato fune favillae, Scintillam tenuem commotos pavit in ignes; Securus belli: praedam civilibus armis Scit non esse casas. O vitae tuta facultas Pauperis, angustique lares! o munera nondum Intellecta deum! quibus hoc contingere templis Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu, Caesarea pulsante manu? Tum poste recluso, Dux ait: Exspecta votis maiora modestis, Spesque tuas laxa, iuvenis. Si iussa secutus Me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae Debebis, manibusque inopem duxisse senectam. Ne cessa praebere deo tua fata, volenti Angustos opibus subitis implere Penates. Sic fatur: quamquam plebeio tectus amictu, Indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas: Multa quidem prohibent nocturno credere ponto. Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes Concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi, Altera pars Borean diducta luce vocabat. Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit, Spectantes oculos infirmo lumine passus. Lunaque non gracili surrexit lucida cornu, Aut orbis medii puros exesa recessus: Nec duxit recto tenuata cacumina cornu, Ventorumque nota rubuit: tum lurida pallens Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro. Sed mihi nec motus nemorum, nec litoris ictus, Nec placet incertus, qui provocat aequora, Delphin: Aut siccum quod mergus amat: quodque ausa volare Ardea sublimis pennae confisa natanti: Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix. Sed si magnarum poscunt discrimina rerum, Haud dubitem praebere manus. Vel litora tangam Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt. Haec fatus, solvensque ratem, dat carbasa ventis: Ad quorum motus non solum lapsa per altum Aera dispersos traxere cadentia sulcos Sidera: sed summis etiam quae fixa tenentur Astra polis, sunt visa quati. Niger inficit horror Terga maris: longo per multa volumina tractu Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri: Turbida testantur conceptos aequora ventos. Tunc rector trepidae fatur ratis: Adspice, saevum Quanta paret pelagus. Zephyros intendat, an Euros, Incertum est. Puppim dubius ferit undique pontus. Nubibus et coelo Notus est: si murmura ponti Consulimus, Cori verrunt mare. Gurgite tanto, Nec ratis Hesperias tanget, nec naufragus oras. Desperare viam et vetitos convertere cursus, Sola salus. Liceat vexata litora puppe Prendere, ne longe nimium sit proxima tellus. Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar, Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti Trade sinum. Italiam si coelo auctore recusas, Me pete. Sola tibi caussa haec est iusta timoris, Vectorem non nosse tuum; quem numina numquam Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur, Cum post vota venit. Medias perrumpe procellas, Tutela secure mea. Coeli iste fretique, Non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam A fluctu defendet onus. Ne longa furori Ventorum saevo dubitur mora: proderit undis Ista ratis. Ne flecte manus: fuge proxima velis Litora: tum Calabro portu te crede potitum, Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti Altera terra dari Quid tanta strage paretur, Ignoras? Quaerit pelagi coelique tumultu Quid praestet Fortuna mihi. Non plura locuto, Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum Vela tulit: sonuit victis compagibus alnus. Inde ruunt toto congesta pericula mundo. Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo, Core, movens aestus: iam te tollente furebat Pontus, et in scopulos totas erexerat undas. Occurrit gelidus Boreas, pelagusque retundit: Et dubium pendet, vento cui pareat, aequor. Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas. Nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque In fluctus Cori frangit mare: motaque possunt Aequora subductis etiam concurrere ventis. Non Euri cessasse minas, non imbribus atrum Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi Crediderim: cunctos solita de parte ruentes Defendisse suas violento turbine terras; Sic pelagus mansisse loco. Non parva procellis Aequora rapta ferunt: Aegeas transit in undas Tyrrhenum: sonat Ionio vagus Hadria ponto. Ah quoties frustra pulsatos aequore montes Obruit illa dies! quam celsa cacumina pessum Tellus victa dedit! Non illo litore surgunt Tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti A magno venere mari, mundumque coercens Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen Adiuvit, regnoque accessit terra secundo, Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys Noluit ulla pati, coelo contenta teneri. Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra, Ni superum rector pressisset nubibus undas. Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer Infernae pallore domus, nimbisque gravatus Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem. Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer. Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis Insonuit, motaque poli compage laborant Extimuit natura chaos: rupisse videntur Concordes elementa moras, rursusque redire Nox manes mixtura deis. Spes una salutis, Quod tanta mundi nondum periere ruina. Quantum Leucadio placidus de vertice pontus Despicitum; tantum nautae videre trementes Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentes Rursus hiant undae, vix eminet aequore malus. Nubila tanguntur velis, et terra carina. Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas: Exhaustum in tumulos, omnisque in fluctibus unda est. Artis opem vicere metus: nescitque magister, Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti Succurrit miseris, fluctusque evertere puppim Non valet in fluctus: victum latus unda repellens Erigit, atque omni surgit ratis ardua vento. Non humilem Sasona vadis, non litora curvae Thessaliae saxosa pavent, oraeque malignos Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae Summa timent. Credit iam digna pericula Caesar Fatis esse suis. Tantusne evertere, dixit, Me superis labor est: parva quem puppe sedentem Tam magno petiere mari? Si gloria leti Est pelago donata mei, bellisque negamur; Intrepidus, quamcunque datis mihi numina, mortem Accipiam. Licet ingentes abruperit actus Festinata dies fatis; sat magna peregi. Arctoas domui gentes: inimica subegi Arma metu: vidit Magnum mihi Roma secundum. Iussa plebe tuli fasces per bella negatos. Nulla meis aberit titulis Romana potestas. Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo Est opus, o superi: lacerum retinete cadaver Fluctibus in mediis: desint mihi busta rogusque, Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni. Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus Invalida cum puppe levat: nec rursus ab alto Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda, Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis, Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes Fortunamque suam, tacta tellure, recepit. Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua, Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit. Circumfusa duci flevit, gemituque suorum Et non ingratis incessit turba querelis: Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar? Aut quae nos viles animas in fata relinquens, Invitis spargenda dabas tua membra procellis? Cum tot in hac anima populorum vita salusque Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis, Saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorum Emeruit comitum, fatis non posse superstes Esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis Nostra sopor tenuit. Pudet, heu! Tibi caussa petendae Haec fuit Hesperiae: visum est, committere quemquam Tam saevo, crudele, mari. Sors ultima rerum In dubios casus et prona pericula mortis Praecipitare solet. Mundi iam summa tenentem Permisisse mari! Tantum quid numina lassas? Sufficit ad belli summam favor iste laborque Fortunae, quod te nostris impegit arenis? Hine usus placuere deum, non rector ut orbis, Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses? Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas. Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor Ut videre duces, purumque insurgere coelo Fracturum pelagus Borean, solvere carinas, Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae Permixtas habuere diu: latumque per aequor, Ut terrestre, coit, consertis puppibus, agmen. Sed nox saeva modum venti velique tenorem Eripuit nautis, excussitque ordine puppes. Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras. Mox ubi percussit tensas Notus altior alas, Confusos temere immixtae glomerantur in orbes, Et turbata perit dispersis littera pennis. Cum primum redeunte die violentior aer Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu, Praetereunt frustra tentati litora Lissi, Nymphaeumque tenent. Nudas Aquilonibus undas Succedens Boreae iam portum fecerat Auster. Undique collatis in robur Caesaris armis, Summa videns duri Magnus discrimina Martis Iam castris instare suis, seponere tutum Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas Iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne, Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictu Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata, Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratam Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem Indulgere morae, et tempus subducere fatis. Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti: Humentes mirata genas, percussaque caeco Vulnere, non audet flentem deprendere Magnum. Ille gemens: Vita non nunc mihi dulcior, inquit, Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniux, Venit moesta dies, et quam nimiumque parumque Distulimus: iam totus adest in proelia Caesar. Cedendum est bellis: quorum tibi tuta latebra Lesbos erit. Desiste preces tentare: negavi Iam mihi: non longos a me patiere recessus. Pracipites aderunt casus: properante ruina, Summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni: Meque tuus decepit amor, civilia bella Si spectare potes. Nam me iam, Marte parato, Securos cepisse pudet cum coniuge somnos, Eque tuo, miserum quatiunt cum classica mundun, Surrexisse sint. Vereor civilibus armis Pompeium nullo tristem committere damno. Tutior interea populis, et tutior omni Rege, late, positamque procul fortuna mariti Non tota te mole premat. Si numina nostras Impulerint acies, maneat pars optima nostri; Sitque mihi, si fata premant victorque cruentus Quo fugisse velim. Vix tantum infirma dolorem Cepit, et adtonito cessere e pectore sensus. Tandem vix moestas potuit proferre querelas: Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est, Magne, queri: nostros non rumpit funus amores, Nec diri fax summa rogi: sed sorte frequenti Plebeiaque nimis careo dimissa marito. Hostis ad adventuum rumpamus foedera tedae: Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne, Nostra fide? credisne aliquid mihi tutius esse, Quam tibi? non olim casu pendemus ab uno? Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae Absentem praestare caput? secura videtur Sors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse? Ut nolim servire malis, sed morte parata Te sequar ad manes; feriat dum moesta remotas Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes. Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti: Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque Audior, eventus rerum sciet ultima coniux. Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt: Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo. Nec solvent audita metus mihi prospera belli, Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim Vel fugiente capi. Notescent litora clari Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni, Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras? Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent Tutius arma fuga, cum te commiseris undis, Quolibet infaustam potius deflecte carinam: Litoribus quaerere meis. Sic fata, relictis Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla Vult differre mora. Non moesti pectora Magni Sustinet amplexu dulci, non colla tenere: Extremusque perit tam longi fructus amoris: Praecipitantque suos luctus, neuterque recedens Sustinuit dixisse, vale vitamque per omnem Nulla fuit tam moesta dies. Nam cetera damna Durata iam mente malis firmaque tulerunt. Labitur infelix, manibusque excepta suorum Fertur ad aequoreas, ac se prosternit, arenas, Litoraque ipsa tenet, tandemque illata carinae est. Non sic infelix patiam portusque reliquit Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma. Fida comes Magni vadit duce sola relicto, Pompeiumque fugit. Quae nox sibi proxima venit, Insomnis. Viduo tum primum frigida lecto Atque insueta quies uni, nudumque marito Non haerente latus. Somno quam saepe gravata Deceptis vacuum manibus complexa cubile est, Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas, Non iuvat in toto corpus iactare cubili: Servatur pars illa tori. Caruisse timebat Pompeio: sed non superi tam laeta parabant. Instabat, miserae Magnum quae redderet hora.