Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui, Imposuere iugis, admotaque cominus arma, Parque suum videri dei, capere omnia Caesar Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum Iam nisi de genero fatis debere recusat. Funestam mundo votis petit omnibus horam, In casum quae cuncta ferat. Placet alea fati Alterutrum mersura caput. Ter collibus omnes Explicuit turmas et signa minantia pugnam, Testatus numquam Latiae se deesse ruinae. Ut videt ad nullos exciri posse tumultus In pugnam generum, sed clauso fidere vallo, Signa movet, tectusque via dumosa per arva Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces. Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem. Non opus hanc veterum nec moles structa tuetur Humanusque labor, facilis, licet ardua tollat, Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis: Sed munimen habet, nullo quassabile ferro, Naturam sedemque loci. Nam clausa profundo Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor, Exiguo debet, quod non est insula, colli. Terribiles ratibus sustentant moenia cautes, Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro, Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus. Huc avidam belli rapuit spes improba mentem Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli. Metitur terras oculis: nec cespite tantum Contentus fragili subitos adtollere muros, Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis, Graiorumque domos, direptaque moenia transfert. Exstruitur, quod non aries impellere saevus, Quod non ulla queat violenti machina belli. Franguntur montes, planumque per ardua Caesar Ducit opus: pandit fossas, turritaque summis Disponit castella iugis, magnoque recursu Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua, Et silvas, vastaque feras indagine claudit. Non desunt campi, non desunt pabula Magno, Castraque Caesareo circumdatus aggere mutat. Flumina tot cursus illic exorta fatigant, Illic mersa suos: operumque ut summa revisat, Defessus Caesar mediis intermanet agris. Nunc vetus Iliacos adtollat fabula muros, Adscribatque deis: fragili circumdata testa Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi. En, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes, Assyriis quantum populis telluris Eoae Sufficit in regnum, subitum bellique tumultu Raptum clausit opus. Tanti periere labores. Tot potuere manus adiungere Seston Abydo, Ingestoque solo Phryxeum elidere pontum, Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis, Et ratibus longae flexus donare Maleae, Aut aliquem mundi, quamvis natura negasset, In melius mutare locum. Coit area belli: Hic alitur sanguis terras fluxurus in omnes, Hic et Thessalicae clades, Libycaeque tenentur. Aestuat angusta rabies civilis arena. Prima quidem surgens operum structura fefellit Pompeium: veluti mediae qui tutus in arvis Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum: Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent, Unda Caledonios fallit turbata Britannos. Ut primum vasto septas videt aggere terras, Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma Laxet, et effuso claudentem milite tendat: Ac tantum septi vallo sibi vindicat agri, Parva Mycenaeae quantum sacrata Dianae Distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma: Quoque modo Romae praelapsus moenia Tibris In mare descendit, si nusquam torqueat amnem. Classica nulla sonant, iniussaque tela vagantur: Et fit saepe nefas, iaculum tentante lacerto. Maior cura duces miscendis abstrahit armis. Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae, Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis Ungula frondentem discussit cornea campum. Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros. Corpora dum solvit tabes, et digerit artus, Traxit iners coelum fluidae contagia pestis Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant. Inde labant populi, coeloque paratior unda Omne pati virus duravit viscera coeno. Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit: Igneaque in vultus, et sacro fervida morbo Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat. Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum: Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque, Sed languor cum morte venit: turbaque cadentum Aucta lues, dum mixta iacent incondita vivis Corpora. Nam miseros ultra tentoria cives Spargere funus erat. Tamen hos minuere labores A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer, Litoraque, et plenae peregrina messe carinae. At liber terrae spatiosis collibus hostis Aere non pigro, nec inertibus angitur undis: Sed patitur saevam, veluti circumdatus arcta Obsidione, famem. Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas. Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu, Quaeque per abrasas utero demittere fauces, Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem. Ut primum libuit ruptis evadere claustris Pompeio, cunctasque sibi permittere terras: Non obscura petit latebrosae tempora noctis, Et raptum furto, soceri cessantibus armis, Dedignatur iter: latis exire ruinis Quaerit, et impulso turres confringere vallo, Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est. Opportuna tamen valli pars visa propinqui, Quam Minuci castella vocant, et confraga densis Arboribus dumeta tegunt. Huc pulvere nullo Proditus agmen agit, subitusque ad moenia venit. Tot simul e campis Latiae fulsere volucres: Tot cecinere tubae. Ne quid victoria ferro Deberet, pavor adtonitos confecerat hostes. Quod solum valuit virtus, iacuere peremti, Debuerant quo stare loco: qui vulnera ferrent Iam deerant, nimbusque ferens tot tela peribat. Tum piceos volvunt immissae lampades ignes: Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur: Roboris impacti crebros gemit agger ad ictus. Iam Pompeianae celsi super ardua valli Exierant aquilae: iam mundi iura patebant. Quem non mille simul turmis, nec Caesare toto Auferret Fortuna locum, victoribus unus Eripuit, vetuitque capi: seque arma tenente, Ac nondum strato, Magnum vicisse negavit. Scaeva viro nomen: castrorum in plebe merebat Ante feras Rhodani gentes: ibi sanguine multo Promotus Latiam longo gerit ordine vitem: Pronus ad omne nefas, et qui nesciret, in armis Quam magnum virtus crimen civilibus esset. Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit Impius et cunctis ignotus Caesaris armis? O famuli turpes, servum pecus, absque cruore Terga datis morti? Cumulo vos deesse virorum Non pudet et bustis interque cadavera quaeri? Non ira saltem iuvenes, pietate remota, Stabitis? E cunctis, per quos erumperet hostis, Nos sumus electi. Non parvo sanguine Magni Ista dies ierit. Peterem felicior umbras Caesaris in vultu. Testem hunc Fortuna negavit: Pompeio laudante, cadam. Confringite tela Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum. Iam longinqua petit pulvis, sonitusque ruinae, Securasque fragor concussit Caesaris aures. Vincimus, o socii; veniet, qui vindicet arces, Dum morimur. Movit tantum vox illa furorem, Quantum non primo succendunt classica cantu: Mirantesque virum, atque avidi spectare, sequuntur Scituri iuvenes, numero deprensa locoque An plus quam mortem virtus daret. Ille ruenti Aggere consistit, primumque cadavera plenis Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes Corporibus: totaeque viro dant tela ruinae: Roboraque et moles hosti seque ipse minatur. Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto Detrudit muris, et valli summa tenentes Amputat ense manus: caput obterit ossaque saxo, Ac male defensum fragili compage cerebrum Dissipat: alterius flamma crinesque genasque Succendit; strident oculis ardentibus ignes. Ut primum, cumulo crescente, cadavera murum Admovere solo: non segnior extulit illum Saltus, et in medias iecit super arma catervas, Quam per summa rapit celerem venabula pardum. Tunc densos inter cuneos compressus et omni Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem. Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro Percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem. Perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra. Illum tota petit moles, illum omnia tela: Nulla fuit non certa manus, non lancea felix, Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum Atque virum. Fortis crebris sonat ictibus umbo, Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt Tempora: nec quidquam nudis vitalibus obstat Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas. Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis Perditis haesuros numquam vitalibus ictus? Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis Obruat, aut vasti muralia pondera saxi: Hunc aries ferro ballistaque limine portae Summoveat. Stat non fragilis pro Caesare murus, Pompeiumque tenet. Iam pectora non tegit armis, Ac veritus credi clypeo, laevaque vacasse, Aut culpa vixisse sua, tot vulnera belli Solus obit, densamque ferens in pectore silvam, Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem. Par pelagi monstris. Libycae sic bellua terrae, Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas: Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem Confixae stant tela ferae: tot facta sagittis, Tot iaculis, unam non explent vulnera mortem. Dictaea procul ecce manu Gortynis arundo Tenditur in Scaevam, quae voto certior omni In caput atque oculi laevum descendit in orbem. Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat. Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa, Cum iaculum parva Libys amentavit habena, Se rotat in vulnus: telumque irata receptum Impetit, et secum fugientem circuit hastam. Perdiderat vultum rabies: stetit imbre cruento Informis facies: laetus fragor aethera pulsat Victorum: maiora viris e sanguine parvo Gaudia non faceret conspectum in Caesare vulnus. Ille, tegens alta suppressum mente dolorem, Mitis et a vultu penitus virtute remota, Parcite, ait, cives: procul hinc avertite bellum. Collatura meae nil sunt iam vulnera morti: Non eget ingestis, sed vulsis pectore telis. Tollite et in Magni viventem ponite castris: Hoc vestro praestate duci: sit Scaeva relicti Caesaris exemplum potius, quam mortis honestae. Credidit infelix simulatis vocibus Aulus, Nec vidit recto gladium mucrone tenentem; Membraque captivi pariter laturus, et arma, Fulmineum mediis excepit faucibus ensem. Incaluit virtus: atque una caede refectus Solvat, ait, poenas, Scaevam quicumque subactum Speravit: pacem gladio si quaerit ab isto Magnus, adorato submittat Caesare signa. An similem vestri, segnemque ad fata putastis? Pompeii vobis minor est caussaeque senatus Quam mihi mortis amor. Simul haec effatur, et altus Caesareas pulvis testatur adesse cohortes. Dedecus hic belli Magno crimenque remisit, Ne solum totae fugerent te, Scaeva, catervae: Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso Vires pugna dabat. Labentem turba suorum Excipit, atque humeris defectum imponere gaudet: Ac veluti inclusum perfosso in pectore numen Et vivam magnae speciem virtutis adorant: Telaque confixis certant evellere membris, Exornantque deos, ac nudum pectore Martem Armis, Scaeva, tuis: felix hoc nomine famae, Si tibi durus Iber, aut si tibi terga dedisset Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis. Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis Templa potes, non tu laetis ululare triumphis. Infelix, quanta dominum virtute parasti! Nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus Intra claustra piger, dilato Marte, quievit, Quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris Frangentem fluctus scopulum ferit, aut latus alti Montis adest, seramque sibi parat unda ruinam. Hinc vicina petens placido castella profundo Incursu gemini Martis rapit: armaque late Spargit, et effuso laxat tentoria campo: Mutandaeque iuvat permissa licentia terrae. Sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas Excurrit ripas, et totos concutit agros: Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem Undarum non passa ruit, tum flumine toto Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos. Illos terra fugit dominos: his rura colonis Accedunt, donante Pado. Vix proelia Caesar Senserat, elatus specula quae prodidit ignis. Invenit impulsos presso iam pulvere muros: Frigidaque ut veteris deprendit signa ruinae, Accendit pax ipsa loci, movitque furorem Pompeiana quies et, victo Caesare, somnus. Ire vel in clades properat, dum gaudia turbet. Torquato ruit inde minax: qui Caesaris arma Segnius haud vidit, quam malo nauta tremente Omnia Circaeae subducit vela procellae: Agminaque interius muro breviore recepit, Densius ut parva disponeret arma corona. Transierat primi Caesar munimina valli, Cum super e totis emisit collibus agmen, Effuditque acies obseptum Magnus in hostem. Non sic Aetnaeis habitans in vallibus horret Enceladum, spirante Noto, cum tota cavernas Egerit, et torrens in campos defluit Aetna: Caesaris ut miles glomerato pulvere victus Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris Hostilius occurrit fugiens, inque ipsa pavendo Fata ruit. Totus mitti civilibus armis Usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentes Dux tenuit gladios. Felix ac libera legum, Roma, fores iurisque tui, vicisset in illo Si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit, Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum, Cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata! Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus Nobilius Phario gestasset rege cadaver: Nec Iuba Marmaricas nudus pressisset arenas, Poenorumque umbras placasset sanguine fuso Scipio: nec sancto caruisset via Catone. Ultimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum: Exire e mediis potuit Pharsalia fatis. Deserit adverso possessam numine sedem Caesar, et Emathias lacero petit agmine terras. Arma secuturum soceri, quacumque fugasset, Tentavere suo comites divertere Magnum Hortatu: patrias sedes atque hoste carentem Ausoniam peteret. Numquam me Caesaris, inquit, Exemplo reddam patriae, numquamque videbit Me nisi dimisso redeuntem, milite Roma. Hesperiam potui, motu surgente, tenere, Si vellem patriis aciem committere templis, Ac medio pugnare foro. Dum bella relegem, Extremum Scythici transcendam frigoris orbem, Ardentesque plagas. Victor tibi, Roma, quietem Eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi? Ah potius, bello ne quid patiaris in isto, Te Caesar putet esse suam. Sic fatus, in ortus Phoebeos convertit iter, terraeque secutus Devia, qua vastos aperit Candavia saltus, Contigit Emathiam, bello quam fata parabant. Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis Adtollit Titan, rupes Ossaea coercet. Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas Pelion opponit radiis nascentibus umbras. At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys. Excipit adversos Zephyros et Iapyga Pindus Et maturato praecidit vespere lucem. Nec metuens imi Borean habitator Olympi Lucentem totis ignorat noctibus Arcton. Hos inter montes, media qui valle premuntur, Perpetuis quondam latuere paludibus agri, Flumina dum campi retinent, nec pervia Tempe Dant aditus pelagi; stagnumque implentibus unum Crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo Herculea gravis Ossa manu, subitaeque ruinam Sensit aquae Nereus: melius mansura sub undis, Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira Flebile Pieridum; Trachin, pretioque nefandae Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris: Atque olim Larissa potens: ubi nobile quondam Nunc super Argos arant: veteres ubi fabula Thebas Monstrat Echionias: ubi quondam Pentheos exsul Colla caputque ferens supremo tradidit igni, Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave. Ergo abrupta palus multos discessit in amnes. Purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas Ionio fluit inde mari nec fortior undis Labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu, Paene gener crassis oblimat Echinadas undis Et Meleagream maculatus sanguine Nessi Euenos Calydona secat. Ferit amne citato Maliacas Sperchios aquas: et flumine puro Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi; Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros; Et quisquis pelago per se non cogntus amnis Peneo donavit aquas: it gurgite rapto Apidanos: nunquamque celer, nisi mixtus, Enipeus. Accipit Asopos cursus, Phoenixque, Melasque. Solus in alterius nomen cum venerit undae, Defendit Titaresos aquas, lapsusque superne Gurgite Penei pro siccis utitur arvis. Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem, Et, capitis memorem, fluvii contagia vilis Nolle pati, superumque sibi servare timorem. Ut primum emissis patuerunt amnibus arva, Pinguis Boebicio discessit vomere sulcus: Mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum. Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni, Et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis. Illic semiferos Ixionidas Centauros Foeta Pelethroniis nubes effudit in antris: Aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa, Teque sub Oetaeo torquentem vertice vulsas, Rhoete ferox, quas vix Boreas inverteret, ornos: Hospes et Alcidae magni, Phole: teque per amnem Improbe Lernaeas vector passure sagittas: Teque senex Chiron, gelido qui sidere fulgens Impetis Aemonio maiorem Scorpion arcu. Hac tellure feri micuerunt semina Martis. Primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes bellis feralibus omen Exsiluit; primus chalybem fraenosque momordit, Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis. Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus Terrenum ignotas hominem proiecit in undas. Primus Thessalicae rector telluris Itonos In formam calidae percussit pondera massae, Fudit et argentum flammis, aurumque moneta Fregit et immensis coxit fornacibus aera. Illic, quod populos scelerata impegit in arma, Divitias numerare datum est. Hinc maxima serpens Descendit Python, Cyrrhaeaque fluxit in arva: Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus. Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa. Hac ubi damnata fatis tellure locarunt Castra duces, cunctos belli praesaga futuri Mens agitat, summique gravem discriminis horam Adventare palam est. Propius iam fata moveri, Degeneres trepidant animi, peioraque versant, Ad dubios pauci, praesumto robore, casus Spemque metumque ferunt. Turbae sed mixtus inerti Sextus erat, Magno proles indigna parente, Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos. Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat. Ille superuis Detestanda deis saevorum arcana magorum Noverat, et tristes sacris feralibus aras, Umbrarum Ditisque fidem: miseroque liquebat, Scire parum superos. Vanum saevumque furorem Adiuvat ipse locus, vicinaque moenia castris Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri Transierit, quarum, quidquid non creditur, ars est. Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes Arcanum ferale Magos. Ibi plurima surgunt Vim factura deis: et terris hospita Colchis Legit in Haemoniis, quas non advexerat, herbas. Impia tot populis, tot surdas gentibus aures Coelicolum dirae convertunt carmina gentis. Una per aethereos exit vox illa recessus, Verbaque ad invitum perfert cogentia numen, Quod non cura poli coelique volubilis umquam Avocat. Infandum tetigit cum sidera murmur, Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis Omne vetustorum solvat penetrale Magorum, Abducit superos alienis Thessalis aris. Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit Non fatis adductus amor: flammisque severi Illicitis arsere senes. Nec noxia tantum Pocula proficiunt aut cum turgentia succo Frontis amaturae subducunt pignora fetae. Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit. Quos non concordia mixti Adligat ulla tori, blandaque potentia formae, Traxerunt torti magica vertigine fili. Cessavere vices rerum: dilataque longa Haesit nocte dies. Legi non paruit aether: Torpuit et praeceps audito carmine mundus: Axibus et rapidis impulsos Iuppiter urgens Miratur non ire polos. Nunc omnia complent Imbribus, et calido producunt nubila Phoebo: Et tonat ignaro coelum Iove. Vocibus isdem Humentes late nebulas nimbosque solutis Excussere comis. Ventis cessantibus, aequor Intumuit: rursus vetitum sentire procellas Conticuit, turbante Noto: puppimque ferentes In ventum tumuere sinus. De rupe pependit Abscisa fixus torrens: amnisque cucurrit Non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas: Maeander direxit aquas: Rhodatumque morantem Praecipitavit Arar: submitso verice montes Explicuere iugum. Nubes suspexit Olympus: Solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret, Dimaduere nives. Impulsam sidere Tethyn Repulit Haemonidum, defenso litore, carmen. Terra quoque immoti concussit ponderis axem, Et medium vergens nisu titubavit in orbem. Tantae molis onus percussum voce recessit, Prospectumque dedit circumlabentis Olympi. Omne potens animal leti, genitumque nocere, Et pavet Haemonias, et mortibus instruit artes. Has avidae tigres et nobilis ira leonum Ore fovent blando: gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo. Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi: Humanoque cadit serpens adflata veneno. Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi, Spernendique timor? cuius commercia pacti Obstrictos habuere deos? Parere necesse est, An iuvat? Ignota tantum pietate merentur, An tacitis valuere minis? Hoc iuris in omnes Est illis superos, an habent haec carmina certum Imperiosa deum, qui mundum cogere, quidquid Cogitur ipse, potest? Illic et sidera primum Praecipiti deducta polo: Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras: Et patitur tantos cantu deprensa labores, Donec suppositas propior despumet in herbas. Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis Effera damnarat nimiae pietatis Erichtho, Inque novos ritus pollutam duxerat artem. Illi namque nefas urbis submittere tecto Aut laribus ferale caput: desertaque busta Incolit, et tumulos expulsis obtinet umbris, Grata deis erebi. Coetus audire silentum, Nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti, Non superi, non vita vetat. Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis. Si nimbus et atrae Sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis Egreditur bustis, nocturnaque fulgura captat. Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras. Nec superos orat, nec cantu supplice numen Auxiliare vocat, nec fibras illa litantes Novit: funereas aris imponere flammas Gaudet, et accenso rapuit quae tura sepulcro. Omne nefas superi prima iam voce precantis Concedunt, carmenque timent audire secundum. Viventes animas, et adhuc sua membra regentes, Infodit busto: fatis debentibus annos Mors invita subit: perversa funera pompa Retulit a tumulis: fugere cadavera letum. Fumantes iuvenum cineres, ardentiaque ossa E mediis rapit illa rogis, ipsamque, parentes Quam tenuere, facem: nigroque volantia fumo Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes Colligit in cineres et olentes membra favillas. Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae Corpora; tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus: laqueum nodosque nocentes Ore suo rupit: pendentia corpora carpsit, Abrasitque cruces: percussaque viscera nimbis Vulsit, et incoctas admisso sole medullas. Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit. Et quodcumque iacet nuda tellure cadaver, Ante feras volucresque sedet: nec carpere membra Vult ferro manibusque suis, morsusque luporum Exspectat, siccis raptura a faucibus artus. Nec cessant a caede manus, si sanguine vivo Est opus, erumpat iugulo qui primus aperto. Nec refugit caedes, vivum si sacra cruorem, Extaque funereae poscunt trepidantia mensae. Vulnere sic ventris, non, qua natura vocabat, Extrahitur partus, calidis ponendus in aris. Et quoties saevis opus est ac fortibus umbris, Ipsa facit manes: hominum mors omnis in usu est. Illa genae florem primaevo corpore vulsit, Illa comam laeva morienti abscidit ephebo. Saepe etiam caris cognato in funere dira Thessalis incubuit membris: atque oscula figens, Truncavitque caput, compressaque dentibus ora Laxavit: siccoque haerentem gutture linguam Praemordens, gelidis infudit murmura labris, Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras. Hanc ut fama loci Pompeio prodidit: alta Nocte poli, Titan medium quo tempore ducit Sub nostra tellure diem, deserta per arva Carpit iter. Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus. Ilia magis magicisque deis incognita verba Tentabat, carmenque novos fingebat in usus. Namque, timens, ne Mars alium vagus iret in orbem, Emathis et tellus tam multa caede careret, Pollutos cantu dirisque venefica succis Conspersos vetuit transmittere bella Philippos, Tot mortes habitura suas, usuraque mundi Sanguine: caesorum truncare cadavera regum Sperat, et Hesperiae cineres avertere gentis, Ossaque nobilium, tantosque adquirere manes. Hic ardor, solusque labor, quid corpore Magni Proiecto rapiat, quos Caesaris involet artus. Quam prior adfatur Pompeii ignava propago: O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, Quaeque suo ventura potes divertere cursu, Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret. Non ultima turbae Pars ego Romanae: Magni clarissima proles, Vel dominus rerum, vel tanti funeris heres. Mens dubiis percussa pavet, rursusque parata est Certos ferre metus. Hoc casibus eripe iuris, Ne subiti caecique ruant: vel numina torque, Vel tu parce deis, et Manibus exprime verum Elysias resera sedes, ipsamque vocatam, Quos petat e nobis, Mortem tibi coge fateri. Non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures, Vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati. Impia vulgatae laetatur nomine famae Thessalis, et contra: Si fata minora moveres, Pronum erat, o iuvenis, quos velles, inquit, in actus Invitos praebere deos. Conceditur arti, Unam cum radiis presserunt sidera mortem, Inseruisse moras: et, quamvis fecerit omnis Stella senem, medios herbis abrumpimus annos. At simul a prima descendit origine mundi Caussarum series, atque omnia fata laborant, Si quidquam mutare velis, unoque sub ictu Stat genus humanum tunc, Thessala turba fatemur, Plus fortuna potest. Sed si praenoscere casus Contentus, facilesque aditus multique patebunt Ad verum: tellus nobis, aetherque, chaosque, Aequoraque, et campi, Rhodopaeaque saxa loquentur. Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis, Emathiis unum campis adtollere corpus, Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora Plena voce sonent nec, membris sole perustis, Auribus incertum feralis strideat umbra. Dixerat: et noctis geminatis arte tenebris, Moestum tecta caput squalenti nube, pererrat Corpora caesorum, tumuli proiecta negatis. Continuo fugere lupi, fugere revulsis Unguibus impastae volucres, dum Thessala vatem Eligit et gelidas leto scrutata medullas Pulmonis rigidi stantes sine vulnere fibras Invenit, et vocem defuncto in corpore quaerit. Fata peremptorum pendent iam multa virorum, Quem superis revocasse velit. Si tollere totas Tentasset campis acies, et reddere bello, Cessissent leges Erebis monstroque potenti Extrartus Stygio populus pugnasset Averno. Electum tandem traiecto gutture corpus Ducit, et inserto laqueis feralibus unco, Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver Victurum: montisque cavi, quem tristis Erichtho Damnarat sacris, alta sub rupe locatur. Haud procul a Ditis caecis depressa cavernis In praeceps subsedit humus: quam pallida pronis Urget silva comis, et nullo vertice coelum Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat. Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris Longa nocte situs; numquam, nisi carmine factum, Lumen habet. Non Taenareis sic faucibus aer Sedit iners, moestum mundi confine latentis, Ac nostri: quo non metuant emittere manes Tartarei reges, Nam quamvis Thessala vates Vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc Adspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras. Discolor et vario furialis cultus amictu Induitur, vultusque aperitur, crine remoto, Et coma vipereis substringitur horrida sertis. Ut pavidos iuvenis comites, ipsumque trememtem Conspicit, exanimi defixum lumina vultu: Ponite, ait, trepida conceptos mente timores: Iam nova, iam vera reddetur vita figura, Ut quamvis pavidi possint audire loquentem. Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem Ignibus ostendam, si me praesente videri Eumenides possent, villosaque colla colubris Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes, Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes? Pectora tunc primum ferventi sanguine supplet Vulneribus laxata Iovis: taboque medullas Abluit: et virus large lunare ministrat, Huc quidquid fetu genuit natura sinistro Miscetur. Non spuma canum, quibus unda timori est, Viscera non lyncis, non dirae nodus hyaenae Defuit, et cervi pasti serpente medulla: Non puppim retinens, Euro tendente rudentes, In mediis echeneis aquis, oculique draconum, Quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa: Non Arabum volucer serpens, innataque rubris Aequoribus custos pretiosae vipera conchae: Aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae, Aut cinis Eoa positi Phoenicia in ara. Quo postquam viles, nec habentes nomina pestes Contulit: infando saturatas carmine frandes, Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni: Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis Excantare deos, confudit murmura primum Dissona, et humanae multum discordia linguae. Latratus habet illa canum, gemitumque luporum: Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae; Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis. Tot rerum vox una fuit. Mox cetera cantu Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua: Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum: Et Chaos innumeros avidum confundere mundos: Et rector terrae, quem longa in saecula torquet Mors dilata deum: Styx, et, quos nulla meretur Thessalis Elysios: coelum matremque perosa Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam Manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae: Ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo Spargis nostra cani: repetitaque fila sorores Tracturae: tuque o flagrantis portitor undae, Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris: Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro; Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans, Imposui, victurus erat: parete precanti. Non in Tartareo latitantem poscimus antro, Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata Descendentem animam: primo pallentis hiatu Haeret adhuc Orci. Licet has exaudiat herbas Ad manes ventura semel. Ducis omina nato Pompeiana canat nostri modo militis umbra, Si bene de vobis civilia bella merentur. Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit, Adspicit adstantem proiecti corporis umbram, Exanimes artus invisaque claustra timentem Carceris antiqui. Pavet ire in pectus apertum Visceraque, et ruptas letali volnere fibras. Ah miser, extremum cui mortis munus inique Eripitur, non posse mori. Miratur Erichtho Has fatis licuisse moras, irataque morti Verberat immotum vivo serpente cadaver: Perque cavas terrae, quas egit carmine, rimas Manibus illatrat, regnique silentia rupit: Tisiphone, vocisque meae secura Megaera, Non agitis saevis Erebi per inane flagellis Infelicem animam? Iam vos ego nomine vero Eliciam, Stygiasque canes in luce superna Destituam: per busta sequar, per funera custos; Expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis. Teque deis, ad quos alio procedure vultu Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma Ostendam, faciemque Erebi mutare vetabo. Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te Contineant, Ennaea, dapes, qua foedere moestum Regem noctis ames, quae te contagia passam Noluerit revocare parens. Tibi, pessime mundi Arbiter, immittam ruptis Titana cavernis, Et subito feriere die. Paretis? an ille Compellandus erit, quo numquam terra vocato Non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam, Verberibusque suis trepidam castigat Erinnyn, Indespecta tenet vobis qui Tartara; cuius Vos estis, superi; Stygias qui peierat undas? Protinus adstrictus caluit cruor, atraque fovit Vulnera, et in venas extremaque membra cucurrit. Percussae gelido trepidant sub pectore fibrae: Et nova desuetis subrepens vita medullis Miscetur morti. Tunc omnis palpitat artus: Tenduntur nervi: nec se tellure cadaver Paulatim per membra levat, terraque repulsum est, Erectumque simul. Distento lumina rictu Nudantur. Nondum facies viventis in illo, Iam morientis erat. Remanent pallorque rigorque; Et stupet illatus mundo. Sed murmure nullo Ora adstricta sonant. Vox illi linguaque tantum Responsura datur. Dic, inquit Thessala, magna, Quod iubeo, mercede mihi: nam vera locutum Immunem toto mundi praestabimus aevo Artibus Haemoniis: tali tua membra sepulcro, Talibus exuram Stygio cum carmine silvis, Ut nullos cantata magos exaudiat umbra. Sit tanti, vixisse iterum: nec verba, nec herbae Audebunt longae somnum tibi solvere Lethes, A me morte data. Tripodas vatesque deorum Sors obscura decet; certus discedat, ab umbris Quisquis vera petit duraeque oracula mortis Fortis adit. Ne parce, precor. Da nomina rebus, Da loca, da vocem, qua mecum fata loquantur. Addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram Scire dedit. Moestum, fletu manante, cadaver, Tristia non equidem Parcarum stamina, dixit, Respexi, tacitae revocatus ab aggere ripae: Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris, Effera Romanos agitat discordia manes, Impiaque infernam ruperunt arma quietem. Elysias alii sedes, ac Tartara moesta Diversi liquere duces: quid fata pararent, Hi fecere palam. Tristis felicibus umbris Vultus erat. Vidi Decios, natumque patremque, Lustrales bellis animas, flentemque Camillum, Et Curios; Sullam de te, Fortuna, querentem. Deplorat Libycis perituram Scipio terris Infaustam sobolem. Maior, Carthaginis hostis, Non servituri moeret Cato fata nepotis. Solum te Consul depulsis prime tyrannis Brute pias inter gaudentem vidimus umbras. Abruptis Catilina minax fractisque catenis Exsulat, Mariique truces, nudique Cethegi. Vidi ego laetantes, popularia nomina, Drusos; Legibus immodicos, ausosque ingentia Gracchos. Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis Constrictae plausere manus, camposque piorum Poscit turba nocens. Regni possessor inertia Pallentes aperit sedes, abruptaque saxa Asperat, et durum vinclis adamanta, paratque Poenam victori. Refer haec solatia tecum, O iuvenis, placido Manes patremque domumque Exspectare sinu, regnique in parte serena Pompeio servare locum. Nec gloria parvae Sollicitet vitae: veniet, quae misceat omnes Hora duces. Properate mori, magnoque superbi Quamvis e parvis animo descendite bustis, Et Romanorum manes calcate deorum. Quem tumulum Nili, quem Tybridis adluat unda, Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est. Tu fatur ne quaere tuum cognoscere: Parcae, Me reticente, dabunt: tibi certior omnia vates Ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis: Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat, Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi. Europam miseri, Libyamque Asiamque timete: Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis. O miseranda domus, toto nihil orbe videbis Tutius Emathia. Sic postquam fata peregit, Stat vultu moestus tacito, mortemque reposcit. Carminibus magicis opus est, herbisque, cadaver Ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata, Consumto iam iure semel. Tum robore multo Exstruit illa rogum: venit defunctus ad ignes; Accensa iuvenem positum strue liquit Erichtho, Tandem passa mori: Sextoque ad castra parentis It comes: et coelo lucis ducente colorem, Dum ferrent tutos intra tentoria gressus, Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.