Ades, Pater supreme, quem nemo vidit umquam, patrisque Sermo Christe, et Spiritus benigne, o Trinitatis huius vis una, lumen unum,1 deus ex Deo perennis, deus ex utroque missus. fluxit labor diei, redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus. mens aestuans procellis, curisque sauciata, totis bibit medullis obliviale poclum. serpit per omne corpus Lethaea vis, nec ullum miseris doloris aegri patitur manere sensum. lex haec data est caducis deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas, sed dum pererrat omnes quies amica venas pectusque feriatum placat rigante somno, liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras quae sunt operta cernit; quia mens soluta curis, cui est origo caelum purusque fons ab aethra, iners iacere nescit. imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu. sed sensa somniantum dispar fatigat horror, nunc splendor intererrat, qui dat futura nosse; plerumque dissipatis mendax imago veris animos pavore maestos ambage fallit atra. quem rara culpa monti non polluit frequenter, hunc lux serena vibrans res edocet latentes; at qui coinquinatum vitiis cor inpiavit, lusus pavore multo species videt tremendas. hoc patriarcha noster sub carceris catena geminis simul ministris interpres adprobavit, quorum regressus unus dat poculum tyranno, ast alterum rapaces fixum vorant volucres. ipsum deinde regem, perplexa somniantem, monuit famem futuram clausis cavere acervis. mox praesul ac tetrarches regnum per omne iussus sociam tenere virgam, dominae resedit aulae. o quam profunda iustis arcana per soporem aperit tuenda Christus, quam clara, quam tacenda! evangelista summi fidissimus Magistri signata quae latebant nebulis videt remotis: ipsum Tonantis agnum de caede purpurantem, qui conscium futuri librum resignat unus. huius manum potentem gladius perarmat anceps, et fulgurans utrimque duplicem minatur ictum. quaesitor ille solus animaeque corporisque, ensisque bis timendus prima ac secunda mors est. idem tamen benignus ultor retundit iram, paucosque non piorum patitur perire in aevum. huic inclytus perenne tribuit Pater tribunal, hunc obtinere iussit nomen supra omne nomen. hic praepotens cruenti extinctor Antichristi, qui de furente monstro pulchrum refert tropaeum. quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis Charybdem Iohannis execratur; hanc nempe, quae sacratum praeferre nomen ausa imam petit gehennam Christo perempta vero. tali sopore iustus mentem relaxat heros, ut spiritu sagaci caelum peragret omne. nos nil meremur horum quos creber inplet error, concreta quos malarum vitiat cupido rerum. sat est quiete dulci fessum fovere corpus; sat, si nihil sinistrum vanae minentur umbrae, cultor Dei, memento te fontis et lavacri rorem subisse sanctum, te chrismate innotatum. fac, cum vocante somno castum petis cubile, frontem locumque cordis crucis figura signet., crux pellit omne crimen, fugiunt crucem tenebrae: tali dicata signo mens fluctuare nescit. procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci praestigiator actu. o tortuose serpens, qui mille per meandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce. signum quod ipse nosti damnat tuam catervam. corpus licet fatiscens iaceat recline paulum, Christum tamen sub ipso meditabimur sopore.