Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae? unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum! o velox pietas! steriles hic nuper harenas, adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis saxa nec ulla pati faciles vestigia terras cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro an Getica venere lyra? stupet ipse labores annus, et angusti bisseno limite menses longaevum mirantur opus. deus attulit arces erexitque suas atque obluctantia saxa summovit nitens et magno pectore montem reppulit: immitem credas iussisse novercam. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas, sive tui solium Iovis et virtute parata astra tenes, haustumque tibi succincta beati nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe: huc ades et genium templis nascentibus infer, non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi nec formidatus Nemees ager antraque poscunt Thracia nec Pharii polluta altaria regis, sed felix simplexque domus fraudumque malarum inscia et hospitibus superis dignissima sedes, pone truces arcus agmenque immite pharetrae et regum multo perfusum sanguine robur, instratumque umeris dimitte ingentibus hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho texitur et signis crescit torus asper eburnis. pacatus mitisque veni nec turbidus ira nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge confectum thiasis et multo fratre madentem detinuit qualemque vagae post crimina noctis Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus annua veloci peragunt certamina lustro. hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos parvus adhuc similisque tui. cum prima novercae monstra manu premeres atque exanimata doleres. Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi, dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit Alcides tensoque modos mutabitur arcu. Tempus erat. caeli cum torrentissimus axis incumbit terris ictusque Hyperione multo acer anhelantes incendit Sirius agros, iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum fumat Aricinum Triviae nemus et face multa conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat emeritos Diana canes et spicula terget et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis Itala terra focis Hecateidas excedit idus. ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae rus proprium magnique ducis mihi munere currens unda domi curas mulcere aestusque levare sufficerent, notas Sirenum nomine rupes facundique larem Polli non hospes habebam, assidue moresque viri pacemque novosque Pieridum flores intactaque carmina discens. forte diem Triviae dum litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta gravati frondibus et patula defendimus arbore soles, delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis graviore favonius austro immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum attulit, Iliaco dum dives Elissa marito donatur testesque ululant per devia nymphae. diffugimus. festasque dapes redimitaque vina abripiunt famuli: nec quo convivia migrent, quamvis innumerae gaudentia rura superne insedere domus et multo culmine dives mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi suadebant laesique fides reditura sereni. stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parva premebat, fluctivagos nautas scrutatoresque profundi vix operire capax, huc omnis turba coimus, huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae. non cepere fores, angustaque deficit aedes. erubuit risitque deus dilectaque Polli corda subit blandisque virum complectitur ulnis. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti, tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus aeraque, tot scripto viventes lumine ceras fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam te gauderet, erat? longo tu tramite nudos texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum, nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis, ne sorderet iter. curvi tu litoris ora clausisti calidas gemina testudine nymphas. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni Pollius: et tales hilaris tamen intro penates et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem despicit ei tacite ridet mea limina Iuno. da templum dignasque tuis conatibus aras. quas puppes velis nolint transire secundis, quo pater aetherius mensisque accita deorum turba et ab excelso veniat soror hospita templo. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni montis et immenso non umquam exesus ab aevo, terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo asperaque invitae perfringam viscera terrae. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude. non Amphioniae steterint velocius arces Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit. Nec mora. eum scripta formatur imagine tela. innumerae coiere manus: his caedere silvas et levare trabes, illis immergere curae fundamenta solo. coquitur pars umida terrae protectura hiemes atque exclusura pruinas, indomitusque silex curva fornace liquescit. praecipuus sed enim labor est exscindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro, hic pater ipse loci positis Tirynthius armis insudat validaque solum deforme bipenni, cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo, non tam grande sonat motis incudibus Aetne, cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est. ubi flammeus aegida cadat Mulciber et castis exornat Pallada donis, decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi artifices mirantur opus. vix annus anhelat alter, et ingenti dives Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta novercae provocat et dignis invitat Pallada templis, iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae, nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos, cedat atrox Nemec: litat hic felicior infans. ipsae pumiceis exsiliunt ultro: scopulis umentibus haerent nec pudet occulte nudas spectare palaestras. spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon omenque et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque virorum certatus et parva suae simulacra coronae. Quin age et ipse libens proprii certaminis actus invicta dignare manu; seu nubila disco findere seu volucres zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris, et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae; nam capit et tantum non degenerabit quod si dulce decus viridesque resumeret annos, —da veniam, Alcide—fors huic et pensa tulisses. Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli. nunc ipse solventem voces et talia dicta ferentem: ‘macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et vertis in usum lustra habitata feris foedeque latentia profers numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam? quas referam grates? Parcarum fila tenebo extendamque colus—duram seio vincere Mortem—, avertam luctus et tristia damna vetabo teque nihil laesum viridi renovabo senecta concedamque diu iuvenes spectare nepotes, donec et hic sponsae maturus et illa marito, rursus et ex illis soboles nova grexque protervus nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando certatim placidae concurrat ad oscula Pollae. nam templis numquam statuetur terminus aevi. dum me flammigeri portabit machina caeli, nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’ sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem populeaque movens albentia tempora silva et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.