Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime. non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor. Securus itaque tertius hic silvarum nostrarum liber ad te mittitur. Habuerat quidem te secundus testem sed hic habet auctorem. Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris—quod iam rarissimum