Di, quibus audaces amor est servare carinas saevaque ventosi mulcere pericula ponti, sternite molle fretum placidumque advertite votis concilium, et lenis non obstrepat unda precanti: ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo depositum, iuvenis dubio committitur alto Maecius atque animae partem super aequora nostrae maiorem transferre parat, proferte benigna sidera et antemnae gemino considite cornu, Oebalii fratres; vobis pontusque polusque luceat: Iliacae longe nimbosa sororis astra fugate, precor, totoque excludite caelo, vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi —dicere quae surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu. quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum, prima salutavit Capreas et margine dextro sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae, huius utrumque latus molli praecingite gyro, partitaeque vices vos stuppea tendite mali vincula, vos summis adnectite sipara velis, vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, pars demittat aquis curvae moderamina puppis; sint quibus exploret quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant; temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus: officio careat glaucarum nulla sororum, hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris litoream blanda feriens Anthedona cauda, tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon, annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas, nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro. et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos, cui varii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, artius obiecto Borean Eurumque Notumque monte premat: soli Zephyro sit copia caeli, solus agat puppes summasque supernatet undas assiduus pelago; donec tua turbine nullo laeta Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes increpat, ecce meum timido iam frigore pectus labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror, claudere suspensos oculorum in margine fletus, iamque ratem terris divisit fune soluto navita et angustum deiecit in aequora pontem. saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari, attamen in terras e plebe novissimus omni ibo nec egrediar nisi iam cedente carina. Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor fecit iter solidaeque pios telluris alumnos expulit in fluctus pelagoque immisit hianti audax ingenii? nec enim temeraria virtus illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum. usque adeone parum lentas transire paludes stagnaque et angustos summittere pontibus amnes? imus in abruptum gentilesque undique terras fugimus exigua clausi trabe et aere nudo. inde furor ventis indignataeque procellae et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti. ante rates pigro torpebant aequora somno, nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus audebant, visis tumuerunt puppibus undae, inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias Oleniumque pecus, solito tune peior Orion, iusta queror; fugit ecce vagas ratis acta per undas paulatim minor et longe servantia vincit lumina tot gracili ligno complexa timores. quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris, portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos quove nuntius, an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci? sed merui questus, quid enim te castra petente non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis signa mei, seu tela manu seu frena teneres, armatis seu iura dares; operumque tuorum etsi non socius, certe mirator adessem. si quondam magno Phoenix reverendus Achilli litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae, cur nobis ignavus amor: sed pectore fido numquam abero longisque sequar tua carbasa votis. Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, nunc regina Phari numenque orientis anheli, excipe multisono puppem Mareotida sistro, ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, ipsa manu placida per limina festa sacrosque duc portus urbesque tuas. te praeside noscat, unde paludosi fecunda licentia Nili, cur vada desidant et ripa coerceat undas Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, curve Therapnaei lasciviat ora Canopi, cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras, vilia cur magnos aequent animalia divos; quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix, quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili mergat adoratus trepidis pastoribus Apis. duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, anguiferamque domum, blando qua mersa veneno Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas. usque et in Assyrias sedes mandataque castra prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino, nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis notus adhuc tantum maioris lumine iam tamen et turmas facili praevertere gyro fortis et Eoas iaculo damnare sagittas. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus Caesar ab emerito iubeat discedere bello, at nos hoc iterum stantes in litore vastos cernemus fluctus aliasque rogabimus auras. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo plectra lyra! cum me magna cervice ligatum attolles umeris atque in mea pectora primum incumbes c puppe novus servataque reddes colloquia inque vicem medios narrabimus annos, tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae pacis iter, quam quo pretiosa Tyros rubeat, quo Sidoniis iterata cadis, candida felices sudent opobalsama virgae: ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.