Curre per Euboicos non segnis, cpistola, campos, hac ingressa vias, in latus et molles solidus premit agger harenas. atque ubi Romuleas velox penetraveris arces, continuo dextras flavi pete Thybridis oras. Lydia qua penitus stagnum navale coercet ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis, illic egregium formaque animisque videbis Marcellum et celso praesignem vertice nosces. cui primam solito vulgi de more salutem, mox inclusa modis haec reddere verba memento: ‘Iam terras volucremque polum fuga veris aquosi laxat et Icariis caelum latratibus urit; ardua iam densae rarescunt moenia Romae, hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae, Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra, Tiburis hi lucos Anienaque te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbi subtrahit? aestivos quo decipis aere soles? quid? tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus, nec non noster amor—dubium morumne probandus ingeniine bonis—Latiis aestivat in oris anne metalliferae repetit iam moenia Lunae Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret, non ego nunc vestro procul a sermone recedo; certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures, sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat torva Cleonaei iuba sideris, exue curis pectus et assiduo temet furare labori, et sontes operit pharetras arcumque retendit Parthus et Eleis auriga laboribus actos Alpheo permulcet equos et nostra fatescit laxaturque chelys: vires instigat alitque tempestiva quies, maior post otia virtus! talis cantata Briseide venit Achilles acrior et positis erupit in Hectora plectris. te quoque flammabit tacite repetita parumper desidia et solitos certe iam Latiae non miscent iurgia leges, et pacem piger annus habet messesque reversae dimisere forum, nec iam tibi turba reorum vestibulo querulique rogant exire clientes; cessat centeni moderatrix iudicis hasta, qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama eminet et iuvenis facundia praeterit annos. felix curarum, cui non Heliconia cordi serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus, sed viget ingenium et magnos accinctus in usus fert animus quascumque vices: nos otia vitae solamur cantu ventosaque gaudia famae quaerimus, en egomet somnum et geniale secutus litus, ubi Ausonio se condidit hospita portu Parthenope, tenues ignavo pollice chordas pulso Maroneique sedens in margine templi sumo animum et magni tumidis adcanto magistri: at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi, —detque, precor, Latiique ducis sic numina pergant, quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante, quique tuos alio subtexit munere fasces et spatia obliquae mandat renovare Latinae!— forsitan Ausonias ibis frenare cohortes aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles aut Histrum servare datur metuendaque portae limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis quique gravem tarde seu campo pedes ire pares, est agmina supra nutaturus apex; seu frena sonantia flectes, serviet asper equus, nos facta aliena canendo vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis ipse canenda geres parvoque exempla parabis magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus poscit avus praestatque surge, agedum, iuvenemque, puer, deprende parentem, stemmate materno felix, virtute paterna. iam te blanda sinu Tyrio sibi Gloria educat et cunctas gaudet spondere curules.’— Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras, aemula Trinacriis volvens incendia flammis. mira fides! credetne virum ventura propago, cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt, infra urbes populosque premi proavitaque fato rura abiisse pari cessat apex. procul ista tuo sint fata Teati nec Marrucinos agat haec insania montes. Nunc si forte meis quae sint exordia musis scire petis, iam Sidonios emensa labores Thebais optato collegit carbasa portu Parnasique iugis silvaque Heliconide festis tura dedit flammis et virginis exta iuvencae votiferaque meas suspendit ab arbore vittas. nunc vacuos crines alio subit infula nexu: Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles, sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat Ausonii maiora ducis, trahit impetus illo iam pridem retrahitque timor, stabuntne sub illa mole umeri an magno vincetur pondere cervix? dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis? Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem corde exire veta; nec enim Tirynthius almae parens Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae Priamiden caeso solacia traxit amico.