Parvi beatus ruris honoribus, qua prisca Teucros Alba colit lares, fortem atque facundum Severum non solitis fidibus saluto. iam trux ad Arctos Parrhasias hiems concessit altis obruta solibus, iam pontus ac tellus renident in Zephyros Aquilone fracto. nunc cuncta veris crinitur arbos, nunc volucrum novi questus inexpertumque carmen, quod tacita statuere nos parca tellus pervigil et focus culmenque multo lumine sordidum solantur exemptusque testa qua modo ferbuerat Lyaeus. non mille balant lanigeri greges, nec vacca dulci mugit adultero, unique siquando canenti mutus ager domino reclamat. sed terra primis post patriam mihi dilecta curis: hic mea carmina regina bellorum virago Caesareo peramavit cum tu sodalis dulce periculum conisus omni pectore tolleres, ut Castor ad cunctos tremebat Bebryciae strepitus harenae. tene in remotis Syrtibus avia Leptis creavit? iam feret Indicas messes odoratisque rara cinnama praeripiet Sabaeis. quis non in omni vertice Romuli reptasse dulcem Septimium putet? quis fonte Iuturnae relictis uberibus neget esse pastum? nec mira virtus: protinus Ausonum portus vadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis gurgitibus puer innatasti. hinc parvus inter pignora curiae contentus artae lumine purpurae crescis, sed immensos labores indole patricia secutus. non sermo Poenus, non habitus tibi, externa non mens: Italus, Italus, sunt Urbe Romanisque turmis, qui Libyam deceant alumni. est et frementi vox hilaris foro, venale sed non eloquium tibi; ensisque vagina quiescit, stringere ni iubeant amici. sed rura cordi saepius et quies, nunc in paternis sedibus et solo Veiente, nunc frondosa supra Hernica. nunc Curibus vetustis. hic plura pones vocibus et modis passu nostri verecundo latentem barbiton ingemina sub antro.