Forte remittentem curas Phoeboque levatum pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris hausimus aut epulas diverso a sole petitas vinaque perpetuis aevo certantia fastis, a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro, lubrica qua recubent conchylia mollius alga: nobis verus amor medioque Helicone petitus sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem suaserunt mollemque oculis expellere somnum, donec ab Elysiis prospexit sedibus alter Castor et hesternas risit Tithonia mensas. o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna! nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis et memoranda diu geniumque habitura perennem! mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti atque locuturas mentito corpore ceras edidici. quis namque oculis certaverit usquam Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus et non inscriptis auctorem reddere signis? hic tibi quae docto multum vigilata Myroni aera, laboriferi vivant quae marmora caelo Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum, quid Polyeliteis iussum spirare caminis, linea quae veterem longe fateatur Apellen, monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi desidia est, hic Aoniis amor avocat antris. Haec inter castae genius tutelaque mensae Amphitryoniades multo mea cepit amore pectora nec longo satiavit lumina visu: tantus honos operi finesque inclusa per artos maiestas! deus ille, deus! seseque videndum indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri sentirique ingens! et eum mirabilis intra stet mensura pedem, tamen exclamare libebit, si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus vastator Nemees, haec exitiale ferebant robur et Argoos frangebant brachia remos.’ a! spatio quis modus in dextra, quanta experientia docti artificis curis, pariter gestamina mensae fingere et ingentes animo versare colossos! tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum, Lemnius exigua potuisset ludere massa. nec torva effigies epulisque aliena remissis, sed qualem parci domus admirata Molorchi aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos; qualis et Oetaeis emissus in astra favillis nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat: sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens, hortatur mensas, tenet haec marcentia fratris pocula, at haec clavae sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum. Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat regnator laetis numen venerabile mensis et comitem occasus secum portabat et ortus, praestabatque abstulerat dederatque et magnas verterat urbes, semper ab hoc animos in crastina bella petebat, huic acies semper victor narrabat opimas, sive catenatos Bromio detraxerat Indos seu elusam magna Babylona refregerat hasta seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam obruerat bello; magnoque ex agmine laudum fertur Thebanos tantum excusasse triumphos. ille etiam, magnos Fatis rumpentibus actus, cum trahere! letale merum, iam mortis opaca nube gravis vultus alios in numine caro aeraque supremis timuit sudantia mensis. Mox Nasamoniaeo decus admirabile regi possessum; fortique deo libavit honores semper atrox dextra periuroque ense superbus Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis diraque Romuleis portantem incendia tectis oderat, et cum epulas, et eum Lenaea dicaret dona. deus castris maerens comes ire nefandis, praecipue cum sacrilega face miscuit arces ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti polluit et populis furias immisit honestas. Nec post Sidonii letum ducis aere potita egregio plebeia domus, convivia Syllae ornabat semper claros intrare penates adsuetum et felix dominorum stemmate signum. Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae nosse deis: non aula quidem, Tirynthie, nec te regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne foedus amicitiae, scit adhuc florente sub aevo par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque spirat et in carae vivit complexibus umbrae. hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum, Alcide, nec bella vides pugnasque feroces, sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus. hic tibi solemni memorabit carmine, quantus Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis terrueris quem te pecoris possessor Hiberi, quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae. hic penetrata tibi spoliataque limina mortis concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas. nec te regnator Macetum nec barbarus umquam Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae his celebrare modis, certe tu, muneris auctor, non aliis malles oculis, Lysippe. probari.