Iam diu lato satiata fortis heroos. Erato, labores differ atque ingens opus in minores contrahe gyros; tuque, regnator lyricae cohortis, da novi paulum mihi iura plectri, si tuas cantu Latio sacravi, Pindare, Thebas: Maximo carmen tenuare tempto; nunc ab intonsa capienda myrto serta, nunc maior sitis et bibendus castior amnis. quando te dulci Latio remittent Dalmatae montes, ubi Dite viso pallidus fossor redit erutoque concolor auro? ecce me natum propiore terra non tamen portu retinent amoeno desides Baiae liticenve notus Hectoris armis. torpor est nostris sine te Camenis, tardius sueto venit ipse Thymbrae rector et primis meus ecce metis haeret Achilles. quippe te fido monitore nostra Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae. sed damus lento veniam, quod alma prole fundasti vacuos penates, o diem laetum! venit ecce nobis Maximus alter! orbitas omni fugienda nisu, quam premit votis inimicus heres, optimo poscens—pudet heu!—propinquum funus amico. orbitas nullo tumulata fletu: stat domo capta cupidus superstes imminens leti spoliis et ipsum computat ignem. duret in longum generosus infans, perque non multis iter expeditum crescat in mores patrios avumque provocet actis! tu tuos parvo memorabis enses, quos ad Eoum tuleris signa frenatae moderatus alae Castore dextro; ille ut invicti rapidum secutus Caesaris fulmen refugis amaram Sarmatis legem dederit, sub uno vivere caelo. sed tuas artes puer ante discat, omne quis mundi senium remensus orsa Sallusti brevis et Timavi reddis alumnum.