At non Aoniae moderator perfidus aulae nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris longus ad auroram superet labor, otia somni accipit: invigilant animo sedensque parati supplicium exercent curae; tum plurima versat pessimum in dubiis augur timor. " ei mihi " clamat, unde morae?—nam prona ratus facilemque tot armis Tydea, nec numero virtutem animumque rependit— ‘num regio diversa viae? num missus ab Argis subsidio globus? an sceleris data fama per urbes finitimas? paucosne, pater Gradive, manuve legimus indecores? at enim fortissimus illic et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos, nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis aere gerens solidoque satos venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno, si conserta manus.’ vario sic turbidus aestu angitur ac sese culpat super omnia, qui non orantem in mediis legatum coetibus ense perculerit foedasque palam satiaverit iras. iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno— nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri—, cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas: talis Agenoreus ductor caeloque morantem Luciferum et seros maerentibus increpat ortus. Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenas astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto, ima flagellatis, signum lugubre malorum, ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron antiquas dedit ire nives: tunc visa levari culmina septenaeque iugo concurrere portae, et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo iratus fatis et tristis morte negata Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari signa dabat magnae longe manifesta ruinae planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnis fuderat. haud aliter saltu devertitur orbus pastor ab agrestum nocturna strage luporum, cuius erile pecus silvis inopinus abegit imber et tabernae ventosa cacumina lunae: luce patent caedes; domino perferre recentes ipse timet casus, haustaque informis harena questibus implet agros, stabulique silentia magni odit et amissos longo ciet ordine tauros. Illum congestae portarum ad limina matres ut solum videre—nefas!—nulla agmina circum magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt clamorem, qualis bello supremus apertis urbibus, aut pelago iam descendente ut primum invisi cupido data copia regis: ‘hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus infelicem animam, sive haec sententia divum, seu fortuna fuit; seu, quod pudet ira fateri, vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnes procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem veniam atque inhonorae munera lucis, sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias: bellum infandum ominibusque negatam movisti, funeste, aciem; dum pellere leges, et consanguineo gestis exsule, te series orbarum excisa domorum planctibus adsiduis, te diro horrore volantes quinquaginta animae circum noctesque diesque adsilient; neque enim ipse moror.’ iam moverat iras rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus, inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui Labdacus—hos regni ferrum penes—ire manuque proturbare parant, sed iam nudaverat ensem magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni, nunc ferrum aspectans: ‘numquam tibi sanguinis huius ius erit aut magno feries imperdita Tydeo pectora; vado equidem exsultans ereptaque fata insequor et comites feror exspectatus ad umbras, te superis fratrique—’ et iam media orsa loquentis absciderat plenum capulo latus; ille dolori pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum conruit, extremisque animae singultibus errans alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis, excussae procerum mentes, turbataque mussant concilia; ast illum coniunx fidique parentes servantem vultus et torvum in morte peracta, non longum reducem laetati, in tecta ferebant. sed ducis infandi rabidae non hactenus irae stare queunt; vetat igne rapi. pacemque sepulcri impius ignaris nequiquam manibus arcet. Tu tamen egregius fati mentisque nec umquam— sic dignum est—passure situm, qui comminus ausus vadere contemptum reges, quaque ampla veniret libertas, sancire viam: quo carmine dignam, quo satis ore tuis famam virtutibus addam, augur amate deis? non te caelestia frustra edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgo gaudebit nunc quoque Tartareo multum divisus Averno Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis invitis Ogygiis nec sontis iniqua tyranni iussa valent; durant habitus et membra cruentis inviolata feris, nudoque sub axe iacentem et nemus et tristis volucrum reverentia servat. At nuptae exanimes puerique aegrique parentes moenibus effusi per plana, per avia, passim quisque suas avidi ad lacrimas miserabile currunt certamen, quos densa gradu comitantur euntes milia solandi studio: pars visere flagrant unius acta viri et tantos in nocte labores, fervet iter gemitu et plangoribus arva reclamant. ut vero infames scopulos silvamque nefandam perventum, ceu nulla prius lamenta nec atri manassent imbres, sic ore miserrimus uno exoritur fragor, aspectuque accensa cruento turba furit: stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque invitat pectore matres, scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque, hae pressant in tabe comas, hae lumina signant vulneraque alta rigant nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt. At vaga per dumos vacuique in pulvere campi magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide squalentem sublata comam liventiaque ora ungue premens—nec iam infelix miserandaque, verum terror inest lacrimis—, per et arma et corpora passim canitiem impexam dira tellure volutans quaerit inops natos omnique in corpore plangit. Thessalis haud aliter bello gavisa recenti, cui gentile nefas hominem renovare canendo. multifida attollens antiqua lumina cedro nocte subit campos versatque in sanguine functum vulgus et explorat manes, cui plurima busto imperet ad superos: animarum maesta queruntur concilia, et nigri pater indignatur Averni. Illi in secessu pariter sub rupe iacebant felices, quos una dies, manus abstulit una, pervia vulneribus media trabe pectora nexi. ut vidit lacrimisque oculi patuere profusis: ‘hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati, vestra tuor? sic vos extremo in fine ligavit ingenium crudele necis? quae vulnera tractem, quae prius ora premam? vosne illa potentia matris, vos uteri fortuna mei, qua tangere divos rebar et Ogygias titulis anteire parentes? at quanto melius dextraque in sorte iugatae, quis steriles thalami nulloque ululata dolore respexit Lucina domum! mihi quippe malorum causa labor; sed nec bellorum in luce patenti conspicui fatis aeternaque gentibus ausi quaesistis miserae vulnus memorabile matri, sed mortem obscuram numerandaque heu quantus furto cruor et sine laude iacetis! quin ego non dextras miseris complexibus ausim dividere et tanti consortia rumpere leti: ite diu fratres indiscretique supremis ignibus et caros urna confundite manes!’ Nee minus interea digesta strage suorum hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, amissum didicere patrem, Marpessaque pactum Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores, tune ferro retegunt silvas collisque propinqui annosum truncant apicem, qui conscius actis noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aevo ante rogos, dum quisque suo nequit igne revelli, concilium infaustum dictis mulcebat Aletes: ‘saepe quidem infelix varioque exercita ludo fatorum gens nostra fuit, hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos, unde novi fetus et formidata colonis arva suis. sed nec veteris cum regia Cadmi fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae consedit, neque funerea cum laude potitus infelix Athamas trepido de monte veniret, semianimem heu laeto referens clamore Learchum, hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem vicit et ad comitum lacrimas expavit Agave. una dies similis fato specieque malorum aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes. talis erat vulgi status, et sic urbe relicta primaevique senesque et longo examine matres invidiam planxere deis miseroque tumultu bina per ingentes stipabant funera portas. meque ipsum memini—necdum apta laboribus aetas— flesse tamen gemituque meos aequasse parentes. illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos prolapsum fontes specula temerare profana heu dominum insani nihil agnovere Molossi, deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit in subitos regina lacus: sic dura Sororum pensa dabant visumque Iovi. nunc regis iniqui ob noxam immeritos patriae tot culmina cives exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos fama subit, et iam bellorum extrema dolemus. quantus equis quantusque viris in pulvere crasso sudor! io quanti crudele rubebitis amnes! viderit haec bello viridis manus: ast ego doner dum licet igne meo terraque insternar avita!’ haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat crudelem infandumque vocans poenasque daturum, unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas tota Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi prospectans primoque imbutas sanguine gentes Gradivum acciri propere iubet, ille furentes Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes turbidus aetherias currus urgebat ad arces, fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro tristia, terrificis monstrorum animata figuris, incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis, hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores Iuppiter et tota perfusum pectora belli tempestate videt: ‘talis mihi, nate, per Argos, talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira. exturbent resides frenos et cuncta te cupiant, tibi praecipites animasque manusque devoveant, rape cunctantes et foedera turba, cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bello caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae ipse dedi: remeat portans immania Tydeus ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, insidias fraudesque, suis quas ultus in armis, adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis, ne pugnare odiis, neu me temptare precando certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum iuravere fixa dies bello, populique in proelia nati. quodni me veterum poenas sancire malorum gentibus et diros sinitis punire nepotes— arcem hanc aeternam, gentis testor et Elvsios, etiam mihi numina, fontes—, ipse manu Thebas correptaque moenia fundo excutiam versasque solo super Inacha tecta effundam turres aut stagna in caerula verram imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum Iuno suos colles templumque amplexa laboret.’ dixit, et attoniti iussis, mortalia credas pectora, sic cuncti vocemque animosque tenebant. non secus ac longa ventorum pace solutum aequor et imbelli recubant ubi litora somno, silvarumque comas et abacto flamine nubes mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori detumuere, tacent exusti solibus amnes. Gaudet ovans iussis et adhuc temone calenti fervidus in laevum torsit Gradivus habenas. iamque iter extremum caelique abrupta tenebat, cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum figit equos; cessere retro iamiamque rigentes suppliciter posuere iubas. tune pectora summo adclinata iugo voltumque obliqua madentem incipit—-interea dominae vestigia iuxta spumantem proni mandunt adamanta iugales—: ‘bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella ipse paras ferroque tuos abolere nepotes? nec genus Harmoniae nec te conubia caelo festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur? criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus, hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae? perge libens; at non eadem Volcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti! illum ego perpetuis mihi desudare caminis si iubeam vigilesque operi transmittere noctes, gaudeat ornatusque novos ipsique laboret arma tibi; tu—sed scopulos et aena precando flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum obtestor, quid me Tyrio sociare marito progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis? dum fore praeclaros armis et vivida rebus pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas demissumque Iovis serie genus, a! mea quanto Sithonia mallem nupsisset virgo sub Arcto trans Borean Thracasque tuos. indigna parumne pertulimus, divae Veneris quod filia longum reptat et Illyricas deiectat virus in herbas? nunc gentem immeritam—’ lacrimas non pertulit ultra Bellipotens, hastam laeva transumit et alto, haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis: ‘O mihi bellorum requies et sacra voluptas unaque pax animo! soli cui tanta potestas divorumque hominumque meis occurrere telis impune et media quamvis in caede frementes hos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae, nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi nec tua cara fides—ne falsa incessere gaude!— exciderunt: prius in patrui deus infera mergar stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras, sed nunc fatorum monitus mentemque supremi iussus obire patris—neque enim Vulcania tali imperio manus apta legi—, quo pectore contra ire Iovem dictasque parem contemnere leges, cui modo—pro vires!—terras caelumque fretumque adtremere oranti tantosque ex ordine vidi delituisse deos? sed ne mihi corde supremos concipe, cara, metus! quando haec mutare potestas nulla datur—cum iam Tyriis sub moenibus ambae bellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo. tunc me sanguineo late defervere res super Argolicas haud sic deiecta videbis; hoc mihi ius, nec fata vetant.’ sic orsus aperto flagrantes immisit equos, non ocius alti in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae armavitque in nube manum: volat ignea moles saeva dei mandata ferens, caelumque trisulca territat omne coma iamdudum aut ditibus agris signa dare aut ponto miseros involvere nautas.. Iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus arva gradu viridisque legit devexa Prosymnae terribilis visu: stant fulti pulvere crines, squalidus ex umeris cadit alta in vulnera sudor, insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro solvit conscia factorum, sic nota in pascua taurus bellator redit, adverso cui colla suoque sanguine proscissisque natant palearibus armi; tunc quoque lassa tumet virtus multumque superbit pectore despecto 2; vacua iacet hostis harena turpe gemens crudosque vetat sentire labores. talis erat; medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis isse vim, noctem; scelus, arma, dolos, ea foedera passum regis Echionii; fratri sua iura negari, prona fides populis; deus omnia credere suadet Armipotens, geminatque acceptos fama pavores. Utque introgressus portas—et forte verendus concilio pater ipse duces cogebat Adrastus— inprovisus adest, iam illinc a postibus aulae vociferans: ‘arma, arma viri, tuque optime Lernae ductor, magnanimum si quis tibi sanguis avorum, arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum fas aut cura Sauromatas rabidos Bebrycii nemoris, nec iussa incuso pigetve officii: iuvat isse, iuvat, Thebasque nocentes explorasse manu; bello me, credite, bello, ceu turrem validam aut artam compagibus urbem, delecti insidiis instructique omnibus armis nocte doloque viri nudum ignarumque locorum nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti ante urbem vacuam, nunc o, nunc tempus in hostes, dum trepidi exsanguesque metu, dum funera portant, nunc, socer, haec dum non quinquaginta illis heroum immanibus umbris vulneraque ista ferens putri insiccata cruore protinus ire peto!’ trepidi de sedibus adstant Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros accurrit vultum deiectus et ‘o ego divis invisus vitaeque nocens haec vulnera cerno integer! hosne mihi reditus, germane, parabas? in me haec tela mei infelix, fratri facinus tam grande negavi, et nunc vestra quidem maneant in pace quieta moenia, nec vobis tanti sim causa tumultus hospes adhuc, scio—nec me adeo res dextra levavit—, quam durum natis, thalamo quam triste revelli, quam patria; non me ullius domus anxia culpet respectentve truces obliquo lumine matres, ibo libens certusque mori, licet optima coniunx auditusque iterum revocet socer; hunc ego Thebis, hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu, debeo.’ sic variis pertemptat pectora dictis obliquatque preces, commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro non iuvenum modo, sed gelidis et inertibus aevo pectoribus mens una subit, viduare penates, finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus consiliis pater imperiique haud flectere molem inscius: ‘ista quidem superis curaeque medenda linquite. quaeso, meae, nec te germanus inulto sceptra geret, neque nos avidi promittere bellum. at nunc egregium tantoque in sanguine ovantem excipite Oeniden, animosaque pectora laxet sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.’ Turbati extemplo comites et pallida coniunx Tydea circum omnes fessum bellique viaeque stipantur. laetus mediis in sedibus aulae constitit, ingentique exceptus terga columna, vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon, nunc velox ferro, nunc ille tepentibus mitior, ipse alta seductus mente renarrat principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim, quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, qui contra quantaque duces, ubi maximus illi sudor, et indicio servatum Maeona tristi exponit, cui fida manus proceresque socerque adstupet oranti, Tyriisque incenditur exsul. Solverat Hesperii devexo margine ponti flagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabat Oceani sub fonte comam, cui turba profundi Nereos et rapidis adcurrunt passibus Horae, frenaque et auratae textum sublime coronae deripiunt, laxant calidis pectora; pars meritos vertunt ad molle iugales gramen et erecto currum temone supinant. nox subiit curasque hominum motusque ferarum composuit nigroque polos involvit amictu, illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste, Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat perfusum magna virtutis imagine somnus, et iam noctivagas inter deus armifer umbras desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura Taenariumque cacumen Apollincasque Therapnas armorum tonitru ferit et trepidantia corda implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas, frena ministrat equis Pavor armiger, at vigil omni Fama sono vanos rerum succincta tumultus antevolat currum flatuque impulsa gementum alipedum trepidas denso cum murmure plumas excutit: urget enim stimulis auriga emeritis facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto terga comamque deae Scythica pater increpat hasta, qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos dux prae se Neptunus agit magnoque volentes incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae Nubilaque et vulso terrarum sordida fundo Tempestas: dubiae motis radicibus obstant Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque revelli, Dele, times magnique iidem testaris alumni. Septima iam nitidum terris Aurora deisque purpureo vehit ore diem, Perseius heros cum primum arcana senior sese extulit aula, multa super bello generisque tumentibus amens incertusque animi, daret armis iura novosque gentibus irarum et motos capillis adstringeret enses, hinc pacis tranquilla movent, atque inde pudori foeda quies, flectique nova dulcedine pugnae difficiles populi; dubio sententia tandem sera placet, vatum mentes ac provida veri sacra movere deum. sollers tibi cura futuri, Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus iam senior—sed mente viret Phoeboque—Melampus adsociat passus: dubium, cui pronus oraque Cirrhaca satiavit largius unda. principio fibris pecudumque in sanguine divos explorant; iam tunc pavidis maculosa bidentum corda negant diraque nefas minitantia vena. ire tamen vacuoque sedet petere omina caelo. Mons erat audaci seductus in aethera dorso— nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni—, gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant nubila suspenso celerem temerasse volatu Persea, cum raptos pueri perterrita mater prospexit de rupe gradus ac paene secuta est. huc gemini vates sanctam canentis olivae fronde comam et niveis ornati tempora vittis evadunt pariter, madidos ubi lucidus agros ortus et algentes laxavit sole pruinas, ac prior Oeclides solitum prece numen amicat: ‘Iuppiter omnipotens—nam te pernicibus alis addere consilium volucresque implere futuri omniaque et causas caelo deferre latentes accipimus—, non Cirrha deum promiserit antro certius, aut frondes lucis quas fama Molossis Chaonias sonuisse tibi: licet aridus Hammon invideat Lyciaeque parent contendere sortes Niliacumque pecus patrioque aequalis Branchus, et undosae quem Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra, ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas impuleris manifestus aves. mirum unde, sed olim hic honor alitibus, superae seu conditor aulae sic dedit effusum chaos in nova semina texens, seu quia mutatae nostraque ab origine versis corporibus subiere notos, seu purior axis amotumque nefas et rarum insistere terris vera docent; tibi, summe sator terraeque deumque, scire licet, nos Argolicae primordia pugnae venturumque sinas caelo praenosse laborem. si datur et duris sedet haec sententia Parcis solvere Echionias Lernaea cuspide portas, signa feras laevusque tones; tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem.’ sic fatus, et alto membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit numina et immensi fruitur caligine mundi. Postquam rite diu partiti sidera cunctis perlegere animis oculisque sequacibus auras, tunc Amythaonius longo post tempore vates: ‘nonne sub excelso spirantis limite caeli, Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos ales agat liquidoque polum complexa meatu pendeat aut fugiens placabile planxerit omen? non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens vector adest, flavaeque sonans avis unca Minervae, non venit auguriis melior; quin desuper accipitres exsultavere rapinis, monstra volant, dirae stridunt in nube volucres, nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo damna canens, quae prima deum portenta sequamur? hisne dari. Thymbraee, polum? simul ora recurvo ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.’ ille sub haec: ‘equidem varii, pater, omina Phoebi saepe tuli: iam tum. prima cum pube virentem semideos inter pinus me Thessala reges duceret, hic casus terraeque malisque canentem obstipuere duces, nec me ventura locuto saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus. sed similis non ante metus aut prodigiosa magis; quamquam maiora parantur. huc adverte animum: clara regione profundi aetheros innumeri statuerunt agmina cygni, sive hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto, seu fecunda refert placidi clementia Nili. fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas; nam sese immoti gyro atque in pace silentes ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce adventat per inane cohors; septem ordine fulvo armigeras summi Iovis exsultante caterva intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges, invasere globum nivei gregis uncaque pandunt caedibus ora novis et strictis unguibus instant. cernis inexperto rorantes sanguine ventos, et plumis stillare diem? quae saeva repente victores agitat leto Iovis ira sinistri? hic excelsa petens subita face solis inarsit submisitque animos, illum vestigia adortum maiorum volucrum tenerae deponitis alae. hic hosti implicitus pariter ruit, hune fuga retro volvit agens sociae linquentem fata catervae. hic nimbo glomeratus obit, hic praepete viva pascitur immoriens; spargit cava nubila sanguis.’ quid furtim inlacrimas? ‘illum, venerande Melampu, qui cadit, agnosco.’ trepidos sic mole futuri cunctaque iam rerum certa sub imagine passos terror habet vates; piget inrupisse volantum concilia et caelo mentem insertasse vetanti, auditique odere deos.—unde iste per orbem primus venturi miseris animantibus aeger crevit amor? divumne feras hoc munus, an ipsi, gens avida et parto non umquam stare quieti. eruimus, quae prima dies, ubi terminus aevi, quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho cogitet? hinc fibrae et volucrum per nubila sermo astrorumque vices numerataque semina Thessalicumque nefas, at non prior aureus ille sanguis avum scopulisque satae vel robore gentes mentibus his usae: silvas amor unus humumque edomuisse manu: quid crastina volveret aetas, scire nefas homini, nos pravum et flebile vulgus scrutari penitus superos: hinc pallor et irae, hinc scelus insidiaeque et nulla modestia voti. Ergo manu vittas damnataque vertice serta deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos inviso de monte redit; iam bella tubaeque comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae, ille nec aspectum volgi. nec fida tyranni conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra sede tegi, et superum clausus negat acta fateri: te pudor et curae retinent per rura, Melampu. bissenos premit ora dies populumque ducesque extrahit incertis, et iam suprema Tonantis iussa fremunt agrosque viris annosaque vastant oppida; bellipotens prae se deus agmina passim mille rapit; liquere domos dilectaque laeti conubia et primo plorantes limine natos: tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis postibus et fixos superum ad penetralia currus vellere amor; tunc fessa putri robigine pila haerentesque situ gladios in saeva recurant vulnera et adtrito cogunt iuvenescere saxo. hi teretes galeas magnorumque aerea suta thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes pectoribus temptare, alii Cortynia lentant cornua; iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco. inrupere Argos maestique ad limina regis bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras, quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat Enceladus mutare latus; super igneus antris mons tonat, exundant apices fluctusque Pelorus contrahit, et sperat tellus abrupta reverti. Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amore excitus et longam pridem indignantia pacem corda tumens—huic ampla quidem de sanguine prisco nobilitas: sed enim ipse manu praegressus avorum facta, diu tuto superum contemptor et aequi impatiens largusque animae, modo suaserit ira—, unus ut e silvis Pholoes habitator opacae inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis, Amphiarae, tuas " quae tanta ignavia " clamat, ‘Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi? unius—heu pudeat!—plebeia ad limina civis tot ferro accinetae gentes animisque paratae pendemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae, quisquis is est. timidis famaeque ita visus, Apollo mugiat insano penitus seclusus in antro, exspectare queam, dum pallida virgo tremendas nuntiet ambages, virtus mihi numen et ensis, quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos exeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas, experiar.’ laetum fremit adsensuque furentem implet Achaea manus, tandem prorumpere adactus Oeclides: ‘alio curarum agitante tumultu non equidem effreno iuvenis clamore profani dictorumque metu. licet hic insana minetur, elicior tenebris; alio mihi debita fato summa dies, vetitumque dari mortalibus armis, sed me vester amor nimbisque arcana profari Phoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est. pandere maestus eo; nam te. vesane. moueri ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo. quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma, quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecos exagitant? adeone animarum taedet? et Argos exosi? nil dulce domi r nulla omina curae? quid me Persei secreta ad culmina montis ire gradu trepido superumque inrumpere coetus egistis? potui pariter nescire, quis armis casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis, quae mihi. consulti testor penetralia mundi et volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocanti non alias tam saeve mihi, quae signa futuri pertulerim: vidi ingentis portenta ruinae, vidi hominum divumque metus et Lachesin putri vacuantem proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat, ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine victo Aoniam et diri saturare navalia Cadmi? sed quid vana cano. quid fixos arceo casus? ibimus—’ hic presso gemuit semel ore sacerdos, illum iterum Capaneus: ‘tuus o furor auguret ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat. quid vota virum meliora moraris? scilicet ut vanis avibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma foederis abrupti? quodsi bella effera Graios ferre vetas, i Sidonios legatus ad hostes: haec pacem tibi serta dabunt, tua prorsus inani verba polo causas abstrusaque nomina eliciunt? miseret superum, si carmina curae humanaeque preces! quid inertia pectora ferres? primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam hostilem Ismeuon galeis Dircenque bibemus, ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma volenti obvius ire pares venisque aut alite visa bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis infula terrificique aberit dementia Phoebi: illic augur ego et mecum quicumque parati insanire manu.’ rursus fragor intonat ingens hortantum et vasto subter volat astra tumultu. ut rapidus torrens, animos cui verna ministrant flamina et exuti concreto frigore montes, cum vagus in campos frustra prohibentibus exit obicibus, resonant permixto turbine tecta, arva, armenta, viri, donec stetit improbus alto colle minor magnoque invenit in aggere ripas: haec alterna ducum nox interfusa diremit. At gemitus Argia viri non amplius aequo corde ferens sociumque animo miserata dolorem, sicut erat laceris pridem turpata capillis et fletu signata genas, ad celsa verendi ibat tecta patris, parvumque sub ubere caro Thessandrum portabat avo iam nocte suprema ante novos ortus, ubi sola superstate plaustro Arctos ad oceanum fugientibus invidet astris. utque fores iniit magnoque adfusa parenti est: ‘cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex limina nocte petam, cessem licet ipsa profari, scis genitor, sed iura deum genialia testor teque pater, non ille iubet, sed pervigil angor; ex quo primus Hymen movitque infausta sinistram Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo exturbata quies, non si mihi tigridis horror aequoreasque ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi iura tenes; da bella, pater, generique iacentis aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem exsulis; huic olim generis pudor, o ubi prima hospitia et iunctae testato hic certe est, quem fata dabant, quem dixit Apollo; non egomet tacitos Veneris furata calores culpatamve facem: tua iussa verenda tuosque dilexi monitus, nunc qua feritate dolentis despiciam questus? nescis, pater optime, nescis, quantus amor castae et nunc maesta quidem grave et inlaetabile munus, ut timeam doleamque, rogo; sed eum oscula rumpet maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis signa tubae saevoque genas fulgebitis auro, ei mihi! care pater, Illius umenti carpens pater oscula vultu: ‘non equidem has umquam culparim, nata, querellas; pone metus, laudanda rogas nec digna negari, sed mihi multa dei—nec tu sperare, quod urges, desine—, multa metus regnique volubile pondus subiciunt animo, veniet, qui debitus istis, nata. modus, neque te incassum flevisse querens. tu solare virum, neu sint dispendia iustae dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus. proficitur bello.’ dicentem talia nascens lux monet ingentemque iubent adsurgere curae.