Caesar in opere milites adhortari neque adversariorum copiis moveri. Iam cum non amplius passus MD inter hostium agmen suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere necesseque haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere occurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim vivos capiunt, non nullos equites fugientis convulneraverunt locumque sunt potiti. Postquam id Labienus animadvertit, quo celerius eis auxilium ferret, ex acie instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu avertit atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostis immisit.