Non arbitror esse praetermittendum, quem ad modum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit. Collocabat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur. Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas levis Numidasque auxiliaris substituerat. Equitatum fremitum universum in suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur neque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas Iovisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passuum spatio et ad collis radices magis appulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut, cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.