Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata, ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam. Habuit legionem X. et VIIII, in sinistro cornu, XXV., XXVIIII, XIII., XIV., XXVIII., XXVI. in media acie. Ipso autem dextro cornu veteranarum legionum partem cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat et, quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V. praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimque locis certis maximeque in cornibus collocaverat.