Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser? Vulgo faciunt. Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius, Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio, Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo. Hic patrem adstare aibas? Eccum. Quid me incusas, Clitipho? Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae. Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem, Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere. Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare, Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi: Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho; Victus, vestitus, quo in tectum te receptes. Hei mihi! Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem. Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens! Emori cupio. Prius quaeso disce quid sit vivere: Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor. Here, licetne? Loquere. At tuto? Loquere. Quae ista est pravitas, Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic? Ilicet. Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi Nec precatorem pararis. Quid agis? Nihil succenseo, Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi. Abiit; vah, rogasse vellem. Quid? Unde mihi peterem cibum: Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo. Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre? Modo liceat vivere, est spes— Quae? nos esurituros satis. Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas? Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater; Et, quantum ego intelligere possum— Quid? non aberit longius. Quid id ergo? Sic est, non esse horum te arbitror. Quid istuc, Syre? Satin sanus es? Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica. Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia Postquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent. Est verisimile. An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? Non arbitror. Nunc aliud specta: matres omnes filiis In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria Solent esse: id non fit. Verum dicis: quid nunc faciam, Syre? Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam: Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut Scibis cuius sis. Recte suades; faciam. Sat recte hoc mihi In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas. Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae. Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam: Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.