Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali: Idque adeo miror quomodo Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit. Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita mea Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata? At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias: In qua re nunc tam confidenter restas, stulta. Ego nescio? Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio. Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules. Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen. Facies? Verum. Non vides quantum mali ex ea re excites? Subditum se suspicatur. Subditum, ain tu? Certe sic erit, inquam, mi vir. Confitere tuum non esse. Au obsecro te, istuc inimicis siet. Egon confitear meum non esse filium qui sit meus? Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum? Quod filia est inventa? Non; sed, quod magis credendum siet, Id quod est consimilis moribus, Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe; Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi. Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium. Sed ipse egreditur: quam severus! rem cum videas, censeas.